Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Non enim nobis est aduersarius extrinsecus formidandus: in nobismet ipsis hostis inclusus est, intestinum nobis cotidie geritur bellum. deuicto eo omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma ac militi Christi uniuersa pacata erunt et subdita. non habebimus aduersarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui deuicta subdantur, nec solum nobis istud ieiunium uisibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum.

habet namque et illa suos noxios cibos, quibus inpinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta deuoluitur. detractatio cibus est eius, et quidem persuauis. ira etiam cibus est eius, licet minime lenis, ad horam tamen infelici eam esu pascens ac pariter [*]( 1 non esus non potus quicquam H ante stationem om. Å 5 permittit L1 post permittat in H cap. XX incipit somni AG (sed m Å eras.): omne HLT 6 eostodiat H istae sunt GHT: istae A haec est L 7 anputandae A amputanda lasciuia L meritricat. Hl 10 quieuit L1 11 quemammodum L teste in corde H 13 robor Gl H 15 ac] et A 16 conscientia sun A 17 non distinguit H 20 pacata, prima a in ras. HL sunt H 22 nos om. H 24 puritatem corporis H 26 ha.bundantia H 27 loioriae G1H1 diuoluitur Å detractio HLTv 28 equidem L etiam om. A: cf. VIII, 15. VIIII, 9. X, 2,1 29 et ad H )

99
letali sapore prosternens. inuidia cibus est mentis, uirulentis eam sucis corrumpens et prosperitate alieni successus iugiter miseram excruciare non desinens.

cenodoxia, id est uana gloria., cibus est eius, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus, post uero uacuam omnique uirtute spoliatam reddit ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens, ita ut non solum inmanium laborum faciat merita deperire, uerum etiam supplicia maiora conquirat. omnis concupiscentia et peruagatio cordis instabilis pastus quidam est animae, nonis escis eam nutriens, expertem uero caelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens.