Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Athletae Christi in corpore commoranti numquam defit conluctationum palma, sed quanto magis triumphorum successibus creuerit, tanto ei etiam conluctationum robustior ordo succedit. subiugata etenim carne atque deuicta quantae aduersariorum cohortes, quanta hostium agmina aduersus uictorem militem Christi triumphis eius instigata consurgunt, scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat obliuisci conluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur.

itaque si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente uirtute conscendere, eodem quoque nos ordine oportet proeliorum inire certamina et primum cum apostolo dicere: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ut hoc conflictu superato rursum dicere cum eo possimus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum rum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. aliter enim congredi illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri carnali deiecti conflictu et conluctatione uentris elisi, meritoque nobis ab apostolo cum exprobratione dicetur: temptatio uos non adpre-hendit nisi humana.

Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens peruenire hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut [*]( 15] I Cor. 9, 26-27. 18] Eph. 6, 12. 25] I Cor. 1U, 13. ) [*]( ...1 aduersus potcstatesj et potestates A d Uulg. 3 nequitia LI 4 XVIII H athleta. G1L1 authletae H 7 sucoedet H etenim G\'SHLT: enim AG1 (in quo et s, l.) addicta quanto Å 8 tanta A 10 paucis Gx lentisens AH2 ditescens L1 13 hoc LI 14 nos quoque AHTv pręmiorum (sic) oportet L 15 certamena Gl 16 pugna Hx 17 rursus ALTv 18 possumus H1 20 potestates et aduersus H 21 nequitia HL1 24 meritoItaq∗ (q; traI.) L cum exprobratione ab apostolo A 25 dicetur AG1: dicitur G2HST dici*tur (it in ras.) L 26 XVIIII H 27 cautionem primis HT sibimet cautionem Ar )

98
non potus quicquam, non esus ulla oblectatione deuictus ante l stationem legitimam communemque refectionis horam extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat, sed ne refectione quidem transacta ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat, similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat. eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciuiae, quo meretricationis uitium desecandum. qui enim gulae superfluos adpetitus inhibere non potuit, quomodo aestus carnalis concupiscentiae ualebit extinguere? et qui non quiuit passiones in propatulo sitas paruasque conpescere, quemadmodum occultas nulloque hominum teste prurientes moderatrice discretione poterit debellare? et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae conprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua. conscientia testis est.