Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

propter quod maiore faenore necesse est uigilias conpensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque inrationabili nimietate protractae. ideoque eas tripertitis distingunt officiis, ut labor hac diuersitate diuisus delectatione [*](1 X H uespere L 2 inluciscente G1H1 5 reliquiis L1 refficientes Lx 6 sompni L 9 sompno L 12 sompnum Lx 14 corporis IP 15 commotasse Hl communicasse Lx 16 sequentem LI 17 animęque G 19 sompnii L1 20 saltem H1 21 lucrabitur H lucrabimus L 22 consumsimus G1 26 denegari Gl 28 faenore GL: foenore S fenore H 30 eas om. Lt distinguunt H1)

43
quadam defectionem corporis releuet. nam cum stantes antiphona tria concinuerint, humi post haec uel sedilibus humillimis insidentes tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus uicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residendi ternas adiciunt lectiones. itaque fit ut corporeum minuentes laborem uigilias suas maiore intentione mentis exerceant.

Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per uniuersum Orientem idcirco statutum est inlucescente sabbato debere celebrari, quod domino ac saluatore nostro sexta sabbati crucifixo discipuli adhuc recenti eius passione perculsi peruigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum suis oculis indulgentes. quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata uigiliarum sollemnitas usque in hodiernum diem per uniuersum Orientem similiter obseruatur.

ideoque et absolutio ieinnii post laborem uigiliarum totidem apostolicis uiris in die sabbato statuta non inmerito praesumitur per uniuersas ecclesias Orientis, secundum illam quoque Ecclesiastis sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ah hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id est ebdomadi pariter et ogdoadi eandem partem sollemnitatis inpertire praecipimur, ita dicentis: da partem his septem et quidem his octo.

non enim ad communionem festiuitatis Iudaicae absolutio ista ieiunii reputanda est, his praesertim qui omni Iudaica superstitione [*](23] Eccles. 11, 2 (LXX). ) [*]( 1 reuelet G1H1L1 strantes Gx ante fana H1 antifona L 2 trina G1 trpa Hx antifonas tres H2c concinnuerint Hx insedent«s Hl 3 modolante H1L1 5 hiis Hl residendi G2L2: resedendi Gl resedenti LI residentibus Hv 7 maiori H intentioni Hl 8 XI H VIII L relegio GxLI 10 inluciscente G1H1 12 peruigilias Hl 13 sompnum L post indulgentes in H cap. 12, in L cap. 9 incipit 14 nocte H1 17 itidem r ab apostolicis Lr uiriis LI sabbati p 19 ecclesiastis G1H2L2: ecclesiastes G2L1 ecclesiasticis H1 20 misticum H1 ad H1 aborret H1L 21 utri*que G (s eras.) octoadi G1 ocdoadi G7 et ogdoadi pariter L 22 eamdem LI dicens H 2o hiis septem Lx & admonitione H ad commonitionem L 25 hiis Lx iuditia H )

44
alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere, quod per totas anni septimanas iugiter quinis diebus ieiunans, nisi duobus saltim interpositis refocilatum fuerit, facile lassescit ac deficit.

Cuius moderationis causam nonnulli in quibusdam occidentalibus ciuitatibus ignorantes et maxime in urbe idcirco putant absolutionem sabbati minime debere praesumi, quod apostolum Petrum in eodem die contra Simonem conflictaturum adserunt ieiunasse. ex quo magis apparet hoc eum non canonica consuetudine fecisse, sed praesentis potius necessitate conflictus, siquidem et ibi pro hac eadem re non generale, sed speciale uideatur Petrus discipulis suis indixisse ieiunium. quod utique non fecisset, si scisset illud canonica consuetudine solere seruari, idem procul dubio etiam dominico die paratus indicere, si certaminis ipsius in eum conpetisset occasio. nec tamen ex hoc statim canonica fuisset ieiunii regula promulganda, quod non generalis obseruatio statuerat, sed ut semel fieret ratio necessitatis extorserat.

Uerum ne hoc quidem ignorandum die dominica unam tantummodo missam ante prandium celebrari, in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae uel communionis dominicae reuerentia sollemnius aliquid ac propensius inpendentes in ipsa tertiam sextamque pariter consummatam reputant. itaque fit ut et de obsequiis orationum nihil inminuatur adiectione scilicet lectionum, et nihilominus differentia quaedam uel remissio uideatur fratribus indulgeri pro reuerentia dominicae resurrectionis prae cetero tempore, quae et totius septimanae uideatur obseruantiam relaxare, et pro hac ipsa quae intermiscetur quadam differentia eundem diem [*]( 3 ieiunantes H1 ieiunant L saltem H3 refocilatum ita codd. 4 bissescet ac deficiet H 5 non distinguit G XIII II 0 urbc roma HL et tres codd. Cuyckti 8 nymonem G2L conflicturum 11 9 adserant HLc ex canouica L 15 conpetisset scripsi: conpegisset GLr in eo contigisset H 16 ieiuni L1 19 XI L: X G XIIII H dominica GH: dominico Lv 20 quo II 22 commonionis L1 ac proipsius G: om, 8 25 adiectio G1 deferentia L 27 domicap L 29 defferentia L eum diem Lt eundem (om. diem) L1 )

45
uelut festiuum prouocet rursum sollemnius expectari, minusque faciat, ebdomadis uenturae ieiunia huius expectatione sentiri. semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur et sine fastidio labor inpenditur, si interiecta ei uicissitudo quaedam uel operis inmutatio qualiscumque succedat.

Denique etiam in ipsis diebus, id est sabbato uel dominica seu feriatis temporibus, quibus prandium pariter et cena solet fratribus exhiberi, psalmus ad uesperam non dicitur, id est nec cum accedunt ad cenam nec cum ab ipsa consurgunt, ut solet fieri in sollemnibus prandiis uel canonica ieiuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad cenam eamque rursum consurgentes ab ipsa sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos ista refectio nec omnes ad eam conuenire cogantur, nisi aut peregrini qui superuenerint fratres aut hi, quos infirmitas corporis aut propria inuitat uoluntas.

DE INSTITUTIS RENIJNTIANTIUM. CAPITULA.

I. De institutione eorum qui renuntiant huic mundo, et quemadmodum apud Tabennesiotas uel Aegyptios inbuantur hi qui in monasteriis suscipiuntur.

II. Qua ratione usque ad ultimam senectutem apud eos in coenobiis perseuerent.

[*]( 1 expectareH 2 ebdomadadis HI scntire H1 li codd. non di- stinguuntin om. H 7 fereatis HI 8 cacua IIL 9 caenam H ipsa GL: ipsa caena H 11 consuetudinari H1 13 caonam H cęnam L 14 iwumchos H 15 caudem H cum L coguntur II 16 hii H1 17 uolumptas L1 Explicit de cauouiro dinmarum orationum et psalmorum modo libcr tertiusG: om. HL Incipinnt capitula (spqupntis libri M G do libro IIII add. L) GHL 22 tabinesiotasII tabenncositas L liii HL1 )[*]( XVII. Cass. I. )[*]( 11 )
46

III. Quo examine probetur is qui in coenobio suscipiendus est.

IIII. Quare, qui in monasterio recipiuntur, nihil secum permittantur inferre.

V. Cur hi qui renuntiant suscepti in monasteriis propria uestimenta deponant et ab abbate aliis induantur.

VI. Qua causa uestimenta renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore seruentur.

VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim fratribus admisceri, sed xenodocho ante tradantur,

VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.a

VIIII. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant.

X. Quanta oboedientia senioribus etiam in naturali necessitate tribuatur.

XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur.

XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi.

XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquis uel uilissimum quippiam suum dixerit.

XIIII. Quod, licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem.

XV. De inmodico apud nos studio habendi.

XVI. De regulis diuersarum correptionum.

XVII. Quibus auctoribus sit inuectum ut reficientibus fratribus sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium.

XVIII. Quam inlicitum sit extra mensam communem quicquam cibi potusue gustare.

[*]( 1 is om. Hv coebio L Buscipeudus H 4 hii HLI 5 ab om. H indaant H 7 sumus L seruotur H 9 misceri H ienedocho L sexodocho H xenodochio v 10 exercentur L 11 separandas H 12 hunc titulum om. H 16 cybus L aput Lx dilicatissimus H 17 ad om. H 19 rriminosus H utilusimum L1 22 congregatur H pranumat om. L1 excidere H 28 parcitatem praesumptā (del. m.2) L 24 aput LI habeodi Htudin L 25 ruguliis L1 26 actoribus L innentum L2r 27 aput Lx 30 cybi L putus uegustare H potus uetustare Lx )
47

XVIIII. Quemadmodum per Palaestinam uel Mesopotamiam cotidiana fratribus exhibeantur obsequia.

XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis.

XXI. De spontaneo quorundam fratrum ministerio.

XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super cotidianis fratrum statutus obsequiis.

XXIII. De oboedientia abbatis Iohannis, per quam usque ad prophetiae prouectus est gratiam.

XXIIII. De ligno arido, quod idem abbas Iohannes ad arbitrium senioris sui quasi adolendum rigare non destitit.

XXV. De proiecto ab abbate Iohanne uase unico olei ad senioris imperium.

XXVI. Quemadmodum abbas Iohannes suo oboedierit seniori ad aduoluendum saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moueri.

XXVII. De humilitate et oboedientia abbatis Patermuti, quam in proiciendo in flumen paruulo filio ex praecepto senioris non haesitauit inplere.

XXVIII. Quemadmodum reuelatum sit abbati de Patermutio opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem Patermutius in monasterii administratione successerit.

XXVIIII. De oboedientia fratris, qui decem sportas circumferens publice distraxit abbatis imperio.

XXX. De abbatis Pinufi humilitate, qui relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo uelut incipiens susciperetur, desiderio perfectionis expetit

[*](1 palestmam HL messopotamiam L 2 adhibeantur H 8 granis lenticulae L 4 fratruum H monasterio Hl 5 tipO H fratruum statutis H 8 profeotns H 9 idem beatas abbas H iohannis HLI 10 adolendum HIA: fort. adolescendum desistit H 11 ab om. HL 13 iohannis H obqediret H 14 ad om. H 16 oboedientiae L patermuti H: patermutii L 17 in post quam om. H lumen L: fluuio H paraolo LI quam ex H 18 esitauit H hesitauerit L 19 abbate H patremutio H patrem∗tio L 20 quod et HL abbate H 21 in om. H 22 deoim HL 28 puplioe H imperium H ad abbatis imperium v 24 pinuphi H phynupby L monasterio H 25 celiberrimo H presbiter HL 26 suscipieretur LI )[*]( .11* )
48

XXXI. Quemadmodum abba Pinufius reductus in monasterium suum modico tempore commoratus rursum fugerit in partes Syriae Palaestinae.

XXXII. Quae praecepta dederit idem abbas pinufius fratri, quem in suo monasterio sub nostra recipiebat praesentia.

XXXIII. Quod, sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et inerti poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis tam facile admitti in monasterio.

XXXIIII. Quod abrenuntiatio nihil sit aliud quam morti. ficatio et imago crucifixi.

XXXV. Quod crux nostra timor domini sit.

XXXVI. Quod renuntiatio nihil prosit, si isdem quibus renuntiauimus inplicemur.

XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur et nos eius caput iugiter obseruare debeamus.

XXXVIII. De renuntiantis praeparatione aduersum tempta.-\' tiones, et de paucis imitandis.

XXXVIIII. Quo ordine quis ad perfectionem ualeat peruenire per quam de timore dei ad caritatem consequenter ascendat.

XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno uel paucis.

XLI. Quarum debilitatum similitudinem suscipere debeat: qui in coenobio commoratur.

XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus: de aliorum sperare uirtute, sed de sua potius longanimitate.

XLIII. Recapitulatio expositionis, per quam monachus ad perfectionem possit ascendere.

[*]( 1 abbas Lr pinuphius H nu I phyphua L 2 iteruiu Hr fugeret H 3 siriae H palestiuae L: om. Hv cf. Mommsen, Boem. Gesch. V, pog. 546 4 dederat H piniphius H phymifius L 5 recipiabat L reciperat H 7 patruum H inaerti H in∗∗∗∗ L poenas L1 8 debere 11 tam om. Hv 9 en in H 11 crucifigi L1 13 quod ... prosit om. H renontiatio X1 hisdem L 15 diabtilus HLX 1G capnd L* obseruare iugiter dobm\' H 18 pauciis L\' 19 quod L\' 20 dfii H 22 excipere H 23 suscipere debilitAtum similitudinem H 24 commoratus L 26 sed om. H 28 Expliciunt capitula H: om. L )
49

De canonico modo orationum atque psalmorum, qui debeat in diurnis conuenticulis per monasteria custodiri, ad Înstitutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine prouocante transimus, condiciones in primis, quibus hi qui ad deum conuerti cupiunt recipiantur in coenobiis, breui quantum possumus studentes sermone conplecti, quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennesiotarum regulis admiscentes, quorum Thebaide est coenobium, quantum numero populosius cunctis, tanto conuersationis rigore districtius, siquidem in eo plus quam quinque milia fratrum ab uno regantur abbate tantaque sit oboedientia hic tam prolixus numerus monachorum omni aeuo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni uel oboedire pro modico tempore uel praeesse.

Quorum tam longa perseuerantia et humilitas atque subiectio quemadmodum tam diuturna perduret quaue institutione formetur, per quam usque ad incuruam senectam in coenobio perseuerent, opinor nos ante omnia debere praestringere (tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum De anno quidem integro tenuisse meminimus), ut, cum renuntiationis eorum primordia uiderimus, consequens fuisse intellegamus, ut in tam sublimia perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta. consurgerent.

Igitur ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam non ante prorsus admittitur, quam diebus decem uel eo amplius pro foribus excubans indicium perseuerantiae ac desiderii sui pariterque humilitatis ac patientiae demonstrauerit. cumque omnium praetereuntium fratrum genibus prouolutus [*]( v lucipit (liber add. H) de institutis renuntiantium liber (liber om. H) IIII. (quartus H) GHL ) [*]( I atque Gll: et L 2 diuturuis LI 3 rennuivt G1 4 conditioues codd hii G1H1L1 5 dũm H recipiuntur Gl 7 M τatabenensiorum L tabenisiotarum II B thebaide G: thebaidp L* tebaidae ex tebaida H in thebaidẹ L1 (r) quauto 0 0 tantum Jl destrictius L 10 regun- tur G2 11 tantaeque L2 fit G oboedientiae L his G2 prolixins H1 12 possit H 15diurna H1 16 curuam L 17 pręstringere G: porstringerfi HLv 18 monasteris L1 19 nr-c H 21 talia H22 consurgerent cạpịtụḷụṃH 23 cenubii H1 24 decim H1L1 25 prae Jl)

50
et ab uniuersis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, iniuriis quoque et exprobrationibus multis adfectus experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus\' sit in temptationibus, obprobriorum tolerantia declarauerit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus, diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei uel unius nummi contagio.

sciunt enim eum suh monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed ne humilitatis quidem aut oboedientiae adprehensurum esse uirtutem nec illa coenobii paupertate ac districtione contentum fore, si in conscientia eius pecuniae quantulumcumque latitauerit, sed ubi primum exorta fuerit qualibet occasione commotio, fiducia stipis illius animatum continuo de monasterio uelut funda rotante fugiturum.