Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sciendum tamen hanc matutinam, quae nunc obseruatur in occiduis uel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostroque monasterio primitus institutam, ubi dominus noster Iesus Christus natus ex uirgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus nostram quoque adhuc in religione teneram et lactantem infantiam sua gratia confirmauit. usque ad illud enim tempus matutina hac sollemnitate, quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis interuallum solet in Galliae monasteriis celebrari, cum cotidianis uigiliis pariter consummata reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris inuenimus.

uerum cum hac abutentes indulgentia neglegentiores quique indutias somni longius protelarent, quippe quos uel cellas [*]( 4] Ioh. 12, 32. 6] Ps. 62, 2. 7] 1. c. 7. 8] Ps. 118,147. L c. 148. 10] cf. Matth. 20, 1—6. ) [*]( 5 post ipsum ita L cap. 4 incipit illud om. H 9 ad dilacnlum (πρὸς t opQpov) HI: diluculQ G ad te diluculo (deluculo LI) H2Lv et Uulg. 10 ille otn. LI 12 cumduxisse H1 13 dein GL: deinde Hv 14 in om. H quam Lx lucernariis L1 15 V H non distinguit L 17 nostro quoque L1 20 relegione GILI suam LI post conflrmauit m G cap. 5 incipit 21 etenim L hocH 24 cottid. G2L2 uigilias Gl 25 post inuenimus in H cap. 6 incipit 26 haec Gl negligentiores quippe G1 27 sompnii Lx cellulas G )

39
progredi uel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conuentus ullius necessitas inuitaret, et cum operationis iactura tempore quoque diei, quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus, quibus a uespertinis horis excubias usque ad aurorae uiciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo, quorundam illic fratrum feruentium spiritu, quibus hoc neglegentiae genus haud leuiter displiceret, ad seniores querella delata decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad ortum solis, quo iam sine offensione uel lectio parari uel opus manuum posset adsumi, fessis corporibus refectione concessa inuitati post haec religionis huius obseruantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent, ac tribus psalmis et orationibus celebratis secundum modum, qui antiquitus in obseruatione tertiae uel sextae trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem et initium operationi aequali moderamine simul facerent.

qui typus licet ex occasione uideatur inuentus et recenti memoria pro causa qua diximus statutus appareat, tamen illum numerum, quem designat beatus Dauid, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: septies in die laudem dixi tibi, super indicia iustitiae tuae. hac enim adiecta sollemnitate septies sine dubio spiritales hos conuentus in die facientes septies in ea laudes domino dicere conprobamur. denique cum hic idem typus de Oriente procedens huc usque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam uetustissimas regulas patrum uiolari patiuntur, minime uidetur admissus. [*]( 21] Ps. 118, 164. ) [*]( 4 hiis Lx 6 oneroasior H1 honerosior L quorumdam H 7 haut GH2L1 8 quaerella G1H1: querela G2Н2L 9 et om. L consultatione L: consolatione G1H1 collatione G2H2 10 iam om. G 11 possit HL fessiis LI 12 relegionis G1L1 ad obseruantiam H 13 consurregerent LI 14 in om. G 15 confessiones LI sompno LI 16 modoramine LI 17 tipns H1 18 quam v 22 inditia L 28 connentos H1 24 laudem H idem hic H 25 tipus H1 origente L1 utilissime hnc usque fuerit L 27 patruum Hl (saepe) 28 uiolare H )

40

Cuius sollemnitatis ratio cur statuta sit uel inuenta, in hac prouincia nonnulli ignorantes expletis matutinis hymnis rursum reuertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam conpescendam haec a senioribus nostris sollemnitas instituta est. illa namque hora eam consummare festinant, qua neglegentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio. quod omnimodis fieri non oportet, sicut in superiore libello describentes Aegyptiorum synaxin plenius exposuimus, ne purificationem nostram confessione supplici et antelucanis orationibus adquisitam uel emergens quaedam redundantia umorum naturalium polluat uel inlusio corrumpat inimici, uel certe intercedens etiam puri ac simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri feruorem ac tepefactos somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignauosque traducat.

quod Aegyptii ne incurrant, et quidem cum soleant certis temporibus etiam ante gallorum cantum consurgere, missa canonica celebrata usque ad lucem post haec uigilias extendunt, ut eos superueniens lux matutina in hoc feruore spiritus repperiat constitutos ac per totum diei tempus feruentiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et contra diurnam conluctationem diaboli nocturnarum exercitio uigiliarum ac spiritali meditatione firmatos.

Illud quoque nosse debemus nihil a nostris senioribus, qui hanc eandem matutinam sollemnitatem addi debere censuerunt, de antiqua psalmorum consuetudine inmutatum, sed eodem ordine missam quo prius in nocturnis conuentibus perpetuo celebratam. etenim hymnos, quos in hac regione ad matutinam excepere sollemnitatem, in fine nocturnarum [*](8] n, 13. ) [*]( 1 non distinguunt GH 2 prouintia G hymnis GI: ymnis G2HL 3 sumnum LI nihil minus L 4 incedeutes GIL concupiscendam H1 nostris om. G 5 illam Gl 6 neglig. Gl 8 sujwriori HL1 superi Lx libro H sinaxin H 9 expossuimus H* ne ... 15 traducat om. H 11 habundantia. L humorum G2L pulhiat L1 13 sompni L, ittm infra 15 inourrcrent L et quidem GL2: quidem L\' etenim H 16 caeteris L 19 reperiat G5 21 diurnam eras. tn G diabuli H1L1 22 uigiliarum exercitio L 23 VII H 26 ordinem Lx 27 ymnos wdd. 28 excipere GlHL )

41
uigiliarum, quas post gallorum cantum ante auroram finire solent, similiter hodieque decantant, id est centesimum quadragensimum octauum psalmum, cuius initium est laudate domiuum de caelis et reliquos qui sequuntur. quinquagensimum uero psalmum et sexagensimum secundum et octogensimum nonum huic nouellae sollemnitati fuisse deputatos. denique per Italiam hodieque consummatis matutinis hymnis quinquagensimus psalmus in uniuersis ecclesiis canitur, quod non aliunde quam exinde tractum esse non dubito.

Is uero, qui in tertia, sexta uel nona, priusquam coeptus finiatur psalmus, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire. non audet nec semet ipsum admiscere psallentibus, sed congregationis missam stans pro foribus praestolatur, donec egredientibus cunctis summissa in terram paenitentia neglegentiae suae uel tarditatis inpetret ueniam, sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare, sed ue in ea quidem quae post tres horas erit secutura sollemnitate admittendum, nisi pro neglegentia praesenti confestim uera humilitate subnixus satisfacere festinarit.

in nocturnis uero conuenticulis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita dumtaxat, ut, antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semet ipsum congregationi inserere atque admiscere festinet, eidem procul dubio increpationi ac paenitentiae quam praediximus subiciendus, si ultra praestitutam dilationis horam uel modicum retardarit. [*]( 2 similiterque hodie H ccntissimum IIIL quadragensimum H1: quadragesimum GH2 quadragissimum L 3 est initium H 4 secuntur H quinquagensimum Gx: quinquagesimum G2HL2 quinquagessimum Lx 5 seiagensimum Gx: sexagesimum G2RL2 sexagessimum L1 octogensimum G1: octogesimum G2H2L1 octogess. H1 octogiss, L1 6 nouiinus fuisse (fuisse om, r) v: sed illud nouimus, quod GHL omittunt, supplendum est e nosse debemus (p. 40, 23): cf. Ind. uerb. s. u. ellipsis 7 yinnis G2HL quinquagensimus G1L1: quinquagesimus G2H2L2 quinquageasimus H1 8 uniuersis om. L1 9 tractatum H1 et Ly ut Mid. 10 VIII H 12 audeat IP 13 prae H praestulatur G1H1 14 penitentia G\'HLt poenitentia G2L2 16 noxiam L\' 17 sollemuitas GL2v 18 neglig. Gt 19 mbnixius Ge festinaret W poft hoc uerbum in H cap. 9 incipit 10 tardandi H 2-1 adque L1 24 peniteutiaf G1L1 poenitentiae G2L2 25 moram L retardaret Hl )

42

Sane uigilias, quae singulis ebdomadibus a uespera inlucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie breuis huius temporis pro totius noctis refectione contenti.

quod nos quoque omni obseruatione custodire conueniet, ut scilicet contenti somno, qui nobis post uigiliarum missam usque ad lucis indulgetur aduentum, id est usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis, ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem uigiliarum lassitudine et inanitate conpulsi non tam requiem corpori subtraxisse quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse uideamur. nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit seruare uigilantiam, quae inpedietur ex hoc potius quam iuuabitur, nisi post uigiliarum missam somni quantulumcumque gustauerit.

et idcirco saltim unius horae sopor, quemadmodum diximus, ante lucis aduentum si fuerit inpertitus, lucrabimur omnes uigiliarum horas, quas tota nocte in oratione consumpsimus, inpertientes naturae quod suum est nec habentes necessitatem resumendi per diem quod nocti subtraximus. totum enim carni huic procul dubio reddet, quisquis ei non rationabiliter partem subtrahere, sed totum temptauerit denegare et ut uerius dixerim non superflua, sed necessaria uoluerit amputare.