Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cum igitur praedictas sollemnitates, quas illi synaxis uocant, celebraturi conueniunt, tantum praebetur a cunctis silentium, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, praeter illum, qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac praecipue cum consummatur oratio: in qua non sputus emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam adstantes inpeditura promuntur, non ulla uox absque sacerdotis precem concludentis auditur nisi forte haec, quae per excessum mentis claustra oris effugerit quaeque insensibiliter cordi obrepserit, inmoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, Quae ignita mens in semet ipsa non praeualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.

illum uero, qui constitutus in tepore mentis cum clamore supplicat aut aliquid horum quae praediximus e faucibus suis emittit ac praecipue oscitationibus praeuenitur, dupliciter peccare pronuntiant, primo quod orationis suae reus sit, quod eam [*]( t I et quemadmodum G1HL et \'omnia ms.\' Cuyckii ut quemadmodum G2Sr 3 homines G1 4 hii GlHLI 5 cludere H opere cudere L deo H 6 coenubiorum Hx 7 abUbuntur H interioris homims H 8 anachoritarum H idque Lx 10 XI H sollempn L sinues H(v) 11 cumueDiuDt LI 12 iunumerosa Hv 14 medium H 16 ob- . ftripit H intersonant GI 17 disjtis H molis HLI hyaatibus LI trahitur labiis L 18 astantibus L1 non ulla G1SL: nonnulla G1 nulla Hv 19 sacerdotes LI praeoe L concludentes 01 21 subrepserit HLr sdque L1 intollerabili GH 23 ipaam L contenere W quemdam L1 25 tempore W teporem ex teporem L subplicat L 28 primum LI )

26
uidelicet neglegenter offerat, secundo quod indisciplinato strepitu- ) pitu alterius quoque, qui forsitan intentius orare potuit, intercipit sensum. ideoque praecipiunt eam celeri fine concludi, ne forte inmorantibus nobis in ea redundantia quaedam sputi seu flegmatis interrumpat nostrae orationis excessum.

et idcirco dum adhuc feruet uelut e faucibus inimici uelociter rapienda eat, qui procul dubio, cum sit nobis semper infestus, tunc maxime adsistit infestior, cum contra. se offerre nos preces domino uelle peruiderit, cogitationibus seu diuersis umoribus excitatis abducere mentem nostram a supplicationis intentione festinans et per hoc eam tepefacere a coepto feruore contendens. quamobrem utilius censent breues quidem orationes sed creberrimas fieri: illud quidem ut frequentius deum deprecantes iugiter eidem cohaerere possimus, hoc uero ut insidiantis diaboli iacula, quae infligere nobis tunc praecipue cum oramus insistit, succincta breuitate uitemus.