Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et idcirco ne psalmos quidem ipsos, quos in congregatione decantant, continuata student pronuntiatione concludere, sed eos pro numero uersuum duabus uel tribus intercisionibus cum orationum interiectione diuisos distinctim particulatimque consummant. non enim multitudine uersuum, sed mentis intellegentia delectantur, illud tota uirtute sectantes: psallam spiritu, psallam et mente.

ideoque utilius habent decem uersus cum rationabili adsignatione cantari, quam totum psalmum cum confusione mentis effundi, quae nonnumquam pro- nuntiantis festinatione generatur, dum residuorum psalmorum qui decantandi sunt modum numerumque considerans non distinctionem sensuum audientibus studet pandere, sed ad finem synaxeos properat peruenire. denique si quispiam iuniorum uel [*]( 23] I Cor. 14, 15. ) [*]( 4 nobis om. HL S ideo H 8 imfestior L\' 9 umoribus H hna moribus GL 11 a cepto G: a cepto SH2L2 aocepto HIL\' 13 dium Hr 14 diabuli HLt 15 tum H 16 succinta L 17 XU H 19 interciaionibus GSnc (cf. infra §. 2 psallentis progressio senioris interciditur plansu): intercessionibus SlHLIr incisionibus L1 22 tanta H 28 decim ueraM H1 25 cum om. Lx confussione Hx 26 generantur L2 29 sinaxeos SH )

27
pro feruore spiritus uel pro eo quod necdum institutus est coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interciditur plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet cunctos facit ad orationem consurgere, illud omnimodis prouidens, ne quod taedium sedentibus generetur prolixitate psalmorum, qua is qui decantat non modo per se ipsum intellegentiae fructum amittat, sed etiam per illos incidat detrimentum, quos fastidium synaxeos nimietate sua fecit incurrere.

illud quoque apud eos omni oDseruantia custoditur, ut in responsione alleluiae nullus dicatur psalmus nisi is, qui in titulo suo alleluiae inscriptione praenotatur. praedictum uero duodenarium psalmorum numerum ita diuidunt, ut, si duo fuerint fratres, senos psallant, si tres, quaternos, si quattuor, ternos. quo numero numquam minus in congregatione decantant, ac perinde, quantalibet multitudo conuenerit, numquam amplius psallunt in synaxi quam quattuor fratres.