Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter institutorum ordo prouexit., quarum pleniorem tractatum licet in conlationes seniorum reseruemus ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu iugitate uerbis eorum disserere coeperimus, necessarium tamen reor pro oportunitate loci ac narrationis ipsius, quoniam ita obtulit sese occasio, etiam in praesenti pauca praestringere, ut formantes interim exnrioris hominis motus et uelut quaedam nunc orationis fundamenta iacientes minore post haec labore, cum coeperimus de statu interioris hominis disputare, orationum quoque eius fastigia construamus:

illud ante omnia prouidentes, ut, si nos ab illa narratione, quam cupimus oportune deo uolente digerere, praeueniens uitae nostrae finis excluserit, uel initia uobis rei praesertim tam necessariae hoc opere relinquamus, quibus pro ardore desiderii totum tardum est, ut, dum nobis huius commorationis tribuuntur indutiae, saltim quasdam tantisper orationum lineas praesignemus, quibus hi uel maxime, qui in coenobiis commorantur, ualeant aliquatenus informari:

simul etiam prospicientes his, qui forsitan huic tantummodo occursuri libro ad illum peruenire non poterunt, ut instructione [*]( I 11] cf. Conl. VIIII.1. ) [*]( 1 fuisset Lx 2 colliget H1 3 VIIII H prouintia L uidemus L\' 4 clausura H clausola Ly concinnant IP 7 ac G2S2 haec Paria. 260 uero om. GS glorificationem GS 8 antifona. GS et Paris. 260 cf. III, 8, 4: antefonam Hl antifonam H2L terminare Paris. 260 9 X H 10 quorum G 11 conlatione GSL collatione II degesturi G1H2 12 de om. LI qualitatem seu iugitatetn LI deserere Hl 14 se obtulit H 15 perstringere Hv 17 minori HL7 20 coepimus L2 deregere H 24 saltem L1 25 hii H1L1 26 coenubiis H coebis L1 aliquatinus m 27 hiis Lx )

25
huius erga orationis qualitatem uel ei parte repperiantur inbuti, et quemadmodum sunt de habitu et amictu exterioris hominis instituti, ita etiam, qualiter eum ad offerenda spiritalia. sacrificia debeant exhibere, non nesciant. siquidem hi libelli, quos in praesenti cudere domino adiuuante disponimus, ad exterioris hominis obseruantiam et institutionem coenobiorum conpetentius aptabuntur, illi uero ad disciplinam interioris ac perfectionem cordis et anachoretarum uitam atque doctrinam potius pertinebunt.