Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

His itaque exemplis per Aegyptum patres eruditi nullo modo otiosos esse monachos ac praecipue iuuenes sinunt, actum cordis et profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes, et non solum a nullo quicquam ad usum uictus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum superuenientes ac peregrinos reficiunt fratres, uerum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per ciuitates his, qui squalore carcerum contabescunt, inmanem conferentes dirigunt alimoniae uictusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac uerum sacrificium domino tali oblatione se offerre credentes.

Hinc est quod in his regionibus nulla uidemus monasteria tanta fratrum celebritate fundata, quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis iugiter perdurare, et si eis subpeditare quoquo modo ualeat sufficientia uictus alterius largitate, uoluptas tamen otii et peruagatio cordis diutius eos in loco perseuerare non patitur. unde haec est apud Aegyptum ab antiquis patribus sancta sententia, operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum uero innumeris spiritibus deuastari.

Denique abba Paulus, probatissimus patrum, cum in heremo uastiore consistens, quae Porphyrio nuncupatur, palmarum fructibus et horto modico securus haberet sufficientem alimoniae suae uictusque substantiam nec posset aliquid aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab oppidis uel habitabili terra septem mansionibus uel eo amplius deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede uecturae quam ualere posset pretium operis desudati, conlectis palmarum foliis cotidianum pensum uelut exinde sustentandus [*]( 1 XXI H his ... apgyptom cuam. in C aegiptum L 7 lybiae CG libiae HL qui L7 storelitate H 9 immanem G immaue L uictus quiā L 10 rationabilem L 12 XXII H hinc... nulla cuan in C aidimus H 13 fmtruum H1 15 snppfditare CG-L Rubpeditari H quoque H quedam L 17 in aegiptum L 18 operante L1 19 doemone G1 diuastari G1 20 XXIII 3, om. G denique ... probatissimus euan. in C deinde denique G abba GL : abbas HTv 21 hrwremo C uastiori H porfyrio C porfirio GH porphirio L 22 orto HL sufficientiam H 23 possit CGXH 24 aJiut C oppidua C 26 plusquam L 27 uicturae GSH ueturae Lx possit CHLAT praetium C praemium H conlectis H1 : collectis rell. )

193
a semet ipso iugiter exigebat. cumque opere totius anni antrum eius fuisset impletum, id quod sollicita cum laborauerat annis singulis igne subposito concremabat, in tantum probans sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere, ut, cum hoc fieri nequaquam necessitas uictus exigeret, pro sola purgatione cordis et cogitationum soliditate ac perseuerantia cellae uel acediae ipsius uictoria et expugnatione perficeret.