Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod otiositatis uitium etiam sapientissimus Salomon euidentissime notat multis, ita dicens: qui sectatur otium, replebitur paupertate, uel uisibili scilicet uel inuisibili, qua necesse est otiosum quemque et diuersis uitiis inuolutum teneri et alienum semper exsistere a contemplatione dei uel diuitiis spiritalibus, de quibus beatus apostolus: quia in omnibus, inquit, diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia. de hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita describitur: et uestietur conscissa et pannosa omnis somniculosus.

sine dubio enim non merebitur illo incorruptionis uestimento ornari, de quo apostolus praecepit: induite uos dominum Iesum Christum, et iterum: induti lurica iustitiae et caritatis, et de quo etiam dominus ad Hierusalem loquitur per prophetam: exsurge exsurge, Hierusalem, induere uestimentis gloriae tuae, quisque somno otii uel acediae superatus non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscidens de perfecta plenitudine et corpore scripturarum non uestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis uelamen suae coaptabit ignauiae.

solent enim hi, qui sunt hac segnitie dissoluti, [*]( 2] cf. Sir. 33, 29. 3] I Cor. 15, 33. 6] Prou. 28,19. 10] I Cor. 1, 5. 13] Prou. 23, 21 (LXX). 16] Rom, 13,14. I Thess. 5, 8. 18] Esai. 52,1. ) [*]( 1 pro incipientium] principium G possuisse H1 posuisset L\' 2 quantu L mali L1 scribturae G in monacho perficiat uel quf in monachi mente parturiat H 3 quemammodum L 5 XVIIII H salomo G1 salamon H1 7 inplebitur H uisibilis L\' 8 quia G2 uitis H1 9 existere G3H a om. H dni G 10 diuitis H1 11 inquid H 13 discribitur T scribitur Gv 15 apostolus om. L praecipit H1 v 16 iterum ... 17 et de quo om. L 17 lorica G2v 19 quisque somno ... pag. 193,1 cumque opere totius extant in C sumno H 20 accidiae Hl acidiae L suae] siue H: om. G laborare L\' 21 malluerit H abscedens H 22 scribturarum CGl uestimento L nec] uel H 23 excussationis H coaptauit HL 24 hii H1 ac H\'L\' segnitiae CH2L1 : segnitia G (a ex corr. m. 2) L1 signitiae HIT desolati H1 )

191
nolentes opere manuum sustentari, quod apostolus indesinenter exercuit uel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis scripturarum, quibus quoddam inertiae suae uelamen inponant, dicentes scriptum esse: operamini non cibum qui perit. sed qui permanet in uitam aeternam, et: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei. sed haec testimonia panni quidam sunt de solida euangelicae lectionis plenitudine et ad hoc adsuuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac uerecundiae nostrae quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa ueste perfectaque uirtutum, quam in Prouerbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, uel sibi uel uiro suo fecisse describitur: de qua etiam consequenter infertur: fortitudine et decore induta est, et laetata est in diebus nouissimis. de hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: uiae nihil operantium stratae sunt spinis, id est illis ac similibus uitiis, quae apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est, et iterum: in desideriis est omnis otiosus, de quibus apostolus commemorat dicens: et nullius aliquid desideretis, et ad extremum: multa enim mala docuit otiositas. quae euidenter apostolus in his quae supra exposuimus enumerauit dicens: nihil operantes sed curiose agentes, huicque uitio subiunxit aliud: et operam detis ut quieti sitis, et deinde ut uestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. quos etiam inordinatos ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens: ut subtrahatis uos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. [*]( 4] loh 6, 27. 5] loh. 4, 34. 13] Prou. 81, 25 (LXX). 15] Prou, 15, 19 (LXX). 18] Prou. 13, 4 (LXX). 19] I Thesa. 4, 11. 20] Sir. 33, 29i 22) H Thess. 3,11. 23] I Thess. 4. 11. 24] 1. c. 27] II Thess. 3, 6 ) [*]( 1 operae C manmun suarum Wv substentmi C 2 praecipit H, poai quod uocabulum in H cap. 20 incipit 3 scribtnramm CG1 4 soribtum CG1 G ut] et C 7 qldam (= quiadam) Gl 8 adsumuntur H 14 laeta B hac G 1 15 rnrsum II salamon H 16 uitisq. H 19 commemorauit LS. 23 subiunexit H 26 is H 27 inquid H 29 acciperunt Glll ) [*]( 20* )
192