Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cum incipiens in heremo commorari abbati Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die grauissime fuisse confectum nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem, ille: non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te dediticium ac subditum praebuisti. grauius enim ut desertorem te ac fugitiuum deinceps aduersarius inpugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit, nisi de cetero commissa congressione non desertione cellae uel somni torpore ingruentes aestus eius ad horam euaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. unde experimento probatum est acediae inpugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam. ______

DE SPIRITU CENODOXIAE. CAPITULA.

I. Quod septimum certamen aduersus cenodoxiam sit, et de natura eius.

[*]( 8 accidiae H acidiae L ipsias] ipsius doemone G uictoriae L et pergatione H, om. L 0 XXLIII H, om. G mosi G* 10 accidiae H acidiae L 11 externo L 13 non to] nacte L1 magis eum didicium H to om. L 15 inpugnauit L1 conspectu G1 16 conspeximus LI 17 congregatione L inoougruentea L 18 tollerantia 01 19 et] sed L unde om. L experiment ū LI 20 accidiae H acidiao unde L fugandam H 21 superandam Eiplicit de spu acediae (acidiu L) liber ■ X - GL lucipit de spu caenodoiiae liber XI. Incipiunt tituli eiusdem libri L: om, G Eiplicit liber de spu aooidiae. Item cap de libro XI Incipit de sp̄u oeaodox (sic!) liber XI H 25 cendoxia L )
194

II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset.

III. Quod cenodoxia. multiplex sit ac multiformis.

IIII. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris inpugnet.

V. Qua conparatione monstretur natura cenodoxiae.

VI. Quod cenodoxia nec beneficio solitudinis extinguatur.

VII. Quod cenodoxia, cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad luctam.

VIII. Quod cenodoxia nec heremo nec aetate deferueat.

VIIII. Quod cenodoxia periculosioi sit uirtutibus mixta.

X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae deiectus fuerit. i

XI. Exemplum regis Oziae eiusdem morbi labe superati.

XII. Diuersa testimonia contra cenodoxiam.

XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset.

XIIII. Quemadmodum cenodoxia clericatus gradum suggerat ambiendum.

XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet.

XVI. De eo, quem senex superueniens repperit in cella cenodoxiae uanitate deludi.

XVII. Quod aliter uitia curari non possint, nisi eorum radices et causae fuerint publicatae.

XVIII. Quod monachus uitare debeat mulieres et episcopos.

XVIIII. Remedia quibus ceuodoxiam superare possimus.

[*]( 1 cenodoxia L 2 in om. HT 3 cenodoxia L (passim) sit K multis formis H multiformes LI 4 quod H quodmodo T 6 quia H naturae L 7 ciuodoxia H (passim) 10 castitate HT 12 quemamuioduni L ciuodoiia H cenodozia L 15 Oziae diucrsa L 16 cynodoiia H 17 cenodoxia T: cynodozia H, om. Lv 19 cynodosia H 20 cellula sua L 21 deludit L 22 possit L earum L 23 plublicate L 24 uitatare H episcopuh HT 25 cynodoxiam H caenodoxia L superare HT: uiUre Lr Incipit de spiritu conodoiiae liber undecimus G Eipliciunt tituli. Incip taxtus eiusdem libri L nihil inscriptum in H )
195

Septimum nobis certamen est contra spiritum ϰενοδοξία, quam nos uanam siue inanem gloriam possumus appellare, multiformem, uarium atque subtilem, ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caueri sed peruideri deprehendiue deprehendiue possit.

Non solum enim ut cetera uitia in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti, ita ut, qui non potuerunt carnalibus uitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur, tantoque est perniciosior ad conflictum quanto obscurior ad cauendum. omnium namque uitiorum manifestior apertiorque congressus est et in unoquoque eorum contradictione rigida confuta.tus incentor in- ( nalidior factus abscedet uictoremque suum deiectus aduersarius deinceps infirmior adtemptabit. hic uero cum pro elatione carnali pulsauerit mentem et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus at quaedam multiformis nequitia priore habitu personaque mutata sub uirtutum specie uictorem confodere et iugulare pertemptat.