Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Post tantum itaque rigorem euangelicae districtionis nunc causam exponit, cur haec uniuersa praemiserit: audimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes sed curiose agentes. nusquam eos, qui dediti esse operi nolunt, uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. in priore namque epistula inordinatos eos appellat nec secundum traditionem ambulare, quam acceperunt ab eo, inquietos etiam esse definit et gratis panem manducare. rursum hic: audimus, inquit, quosdam inter uos ambulare inquiete. et subiungit statim secundum languorem, qui inquietudinis huius est radix: nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ei isto uelut quidam ramunculus oritur: sed curiose agentes.

Itaque fomiti uitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica qua usus fuerat paulo ante deposita potestate iterum ad uiscera pii patris uel clementis reuertitur medici, et uelut filiis susceptisque suis consilio salubri infert remedia sanitatis dicens: his autem qui huiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Iesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent causas tantorum ulcerum, quae de radice otiositatis emergunt, uno operationis salutari praecepto curauit ut ^ peritissimus medicorum, ceteras quoque ualitudines malas eodem [*]( 5] l c. 11. 9] L c. 6-8. 12] L c, 11. 21] l. c. 12. ) [*]( 1 adhunc Lx uellint G1 uellent Hv existere G1H saltem G1H2 A post... euangeli euam in C 5 cur] com H audiaimuus G2Hc 8 operi eaae Cr 9 priori Hv epistula CG1: epistola G2НL 10 traditionem illam H acciperunt H1 12 his CL audimus CG1: audiuimus GHILc inquid H ambulare inter ups L 13 sabiunxit L saltJm G langorcm CH 14 est] et C inquid H 15 quoque] inquit L ramunculus CG1L1: ramumculus H\' ramunculis T ramnsculus G2H2L2v 17 numerum om. H itaque ... tantorum euan. in C 18 que Lx 19 disposita H 20 reuerteretur G1 21 salubri] salutaris L inferet LI, om. H 22 huiusmodi CHT: eiusmodi GLv d Uvlg. et obsecramus om. L 24 tanto L1 25 demerguut L1 )

186
cespite pullulantes sciens protinus extinguendas origine morbi principalis exempta.

Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac prouidus medicus non solum infirmantum cupit mederi uulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat dicens: uos autem nolite deficere bene facientes. qui nos, id est uias nostras sectantes exempla uobis tradita operis imitatione conpletis ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini, nolite deficere bene facientes, id est humanitatem uestram erga eos, si forte neglexerint obseruare quae diximus, similiter inpertite. ut castigauit illos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent, ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis inpertire domini praecepto iubemur, si forte quidam praui ad sanam doctrinam conuerti noluerint, non abscidant ab eis, sed bene facere et fouere eos tam consolationis et correptionis sermone quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.

Rursum tamen, ne forte hac lenitate prouocati quidam praeceptis eius oboedire contemnant, intermiscet apostolicam seueritatem: quodsi quis non oboedit uerbo nostro per epistulam, hunc notate et nolite commisceri cum illo, ut confundatur. monensque eos pro reuerentia sui et utilitate communi quid oporteat obseruari quaque cautione apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi lenitatem, et ut filios suos, quem erga praedictos pro caritate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. [*]( 6] 1. c. 18. 14] Matth 5, 43—45. 21] H Thess. 3, 14. 27] 1. c. 15. ) [*]( 1 cespitem LI origine Lx 2 exoepta ex excepti L, om. H 3 XIUI H 6 Bimiliter ergo L commodat L 7 qui uos id est qui uiaa L 8 seotantes om. L ac] at H 11 quae] quod H inpertire Gl 12 desoluti Hl inquietudine Lt 13 hos ... 14 ut om. L 15 quidem H 16 noluerunt H abscidant GT: abscedant HL abscindant v 18 beneficis HI et om. H 19 XV H ac LI 20 intermiscit H interminat apostolica seueritate L 29 epistolam G2HL 23 sua. L 24 commoni H1 obgeruare G2H quacumque H 25 patros L 26 ut et H claritate H 27 fraternitates G1 , retenere H redibere L 28 estimare L )

187
seueritati iudiciariae paternam intermiscuit pietatem et sententiam apostolico rigore prolatam clementi mansuetudine temperauit. nam et notari iubet eum, qui oboedire suis praeceptis contempserit, et cum illo non commisceri: et tamen haec fieri non odii uitio praecepit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut, qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltim publica omnium uestrum segregatione confusus ad tramitem salutis incipiat aliquando reuocari.