Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
In epistula quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecepit dicens: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. in actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eam, sed etiam opere perfecisse similiter inuenimus. nam cum uenisset Corinthum, alibi se manere non patitur nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. ita enim habes: post haec Paulus egressus ab Athenis uenit Corinthum, et inueniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem esset artis, et manebat cum eis et operabatur: erat enim scenofactoriae artis.
Dein procedens Miletum et exinde mittens Ephesum conuocansque ad se presbyteros Ephesiorum ecclesiae et dans eis praecepta, quemadmodum regere ecclesiam dei se absente deberent, ait: argentum et aurum nullius concupiui: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his [*]( 6] 1. c. 14. 11] Eph. 4,28. 18] Aet. 18,1-3. 27] Act. 20,33-35. ) [*]( 1 iudicariae H 3 obedire H 4 contemserit H 5 praecipit Hv cf. ad pag. 157, Ii 6 inquid H1 7 mitis L\' 8 saltpm H1 10 XVI H, m. G epistola G2H2L efesios ex effessios H ita om. G 11 praecipit v 18 exerceri H habes GT: ab pis L, om. H pnulus post haec H 19 inuenit H 20 iudeum codd. 21 adhcsit H 22 raset L: essent GHTt 23 erant G\'STr 24 XVII H, om. G dein G: deinde HLΤυ miletum G7: mileto G1H meleto L milito T effesum Gt eflesaum H 25 prae (pre-) sbiteros G1HL effesiorum G\'R 26 quemammodum L 28 ad om L )
Et hoc ipsum domini dicit esse mandatum. quoniam ipse, inquit, dixit, id est dominus Iesus: beatius est magis dare quam accipere. haec est inpertientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem uel diffidentiam reseruata nec de reconditis auaritiae thesauris inpenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. et idcirco beatius est magis dare quam accipere, quia, cum illius qui accipit hic qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum [*]( 10] cf. II Thess. 3. 9. 12] Act. 20, 35. 18] 1. c. 24] L c. ) [*](4 est om. H1 dare magis H 5 reliquid G1 6 testetar L neces- I Bitatem HT: necessitate GILI ueceasitati G2L2υ 7 eipederit H eorum qui ... cap. 30 mil. alicuius propensius laborantis extant in C 8 possit L cottidie G 9 patrare H 10 taesalooic. H 11 daret et ad H talem Ls 12 aliquid] quid Gυ poat dicens in codd. et in r cap. 19 incipit (sed numerum om. GH) 14 sumptoque H sumtoque L 15 de om. L secure posita L 16 ne de) nec L 17 festinemus om. L 18 codd. et r note distinguunt esse mandatum dicit H 19 inquid GIH est post beatius om. L 20 haec codd.: hoc v 21 peouria] pecunia H 22 de om. L 23 thensauris C thesaurus L 24 dare magis H )
Nouimus fratrem, cuius etiam nomen, si amplius aliquid ei hoc instructionis accederet, proderemus. qui cum in coenobio moraretur eumque necessitas coartaret, ut statutum operis pensum cotidie oeconomo traderet, ne in maiorem operis modum alicuius propensius laborantis tenderetur uel confunderetur exemplo, cum in coenobio quempiam fratrum uidisset ingressum, qui ardore fidei uellet aliquid amplius operis consignare, si clandestinis eum persuasionibus reuocare ab huiusmodi intentione minime potuisset, consiliis prauis ac susurrationibus ad transmigrandum exinde persuadebat: et quo eum facilius asportaret, se quoque iam olim multis ex causis offensum confingebat uelle discedere, si solacium itineris uel comitis repperisset. cumque eum ad consensum occultis obtrectationibus n*onasterii pellexisset, condicens ei horam qua de monasterio deberet. exire uel locum quo se praeueniens expectaret, ipse uelut ilico subsecuturus ibidem subsistebat, illoque iam pro discessus sui uerecundia non audente ad monasterium de quo aufugerat ulterius adgregari, inlex fugae eius in coenobio residebat. hoc unum exemplum de istiusmodi genere hominum [*]( 5J cf. Prou. 3. 9 (LXX). 8] cf. II Thess. 3, 10. ) [*](ecessitatisHc sufficientiae munerum etiam L 2 patrare H pliciter G 4 abiectionem C possedeat Hl 5 affectu GT: affeotum CHL 9 contumat. L 10 XVIII H, om. G nouimas ... nomen cuan. - C 11 institutionis H accederit Hl acciderit H2L proderimus L 12 cohartaret C 13 cottidie G- iuaioris L 14 laborantes L 15 quendam fratremL 16 ardorem L1 17 glandistinis W suassionibus L 19 et om. H 20 iam om. H 21 solatium GHL reperisset H 23 L25 subsequnturus ex subsequitur H 27 infetix L coeno- L resedebat H1 28 hominum genere H ) [*]( XVII Cass. 1. ) [*]( 20 )