Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nec tamen se solum taliter inter eos conuersatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis uideretur haec forma, si ipsius tantum traderetur exemplo, sed etiam omnes, qui erant secum ad ministerium euangelii deputati, id est Siluanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, adserit simili opere laborasse. in eo etiam quod dicit ne quem uestrum grauaremus uerecundiam eis incutit magnam. si enim ille, qui euangelium praedicabat signis illud uirtutibusque conmendans, ne grauaret quempiam, gratis panem i manducare non audet, quomodo illi non aestiment se grauare, qui cotidie eum otiosi uacantesque praesumunt?

Non quasi non habuerimus potestatem., sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum. nos. pandit causam cur tantum sibi laboris indixerit: ut, inquit, formam daremus uobis ad imitandum nos, ut, si forte doctrinam uerborum auribus uestris frequenter ingestam obliuioni traderetis, saltim conuersationis exempla sub oculorum fide nobis tradita memoriter retineretis. haud lenis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens tantum sibi fatigationis indixerit. et quidem, inquit, cum haberemus potestatem et paterent nobis facultates omnium uestrum atque substantiae, et utendi eis domini nostri nossem me habere permissum, non sum tamen usus hac potestate, ne, quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. et idcirco euangelium praedicans meis manibus atque opere malui sustentari, ut uobis quoque uolentibus iter [*]( 7] 1. c. 12] II Thess. 3, 9. ) [*]( 1 VIIII om. G nec ... eos euan. in C 2 magna nec] magne L 8 exemplum H 5 eo conscribant L 6 in eo] ideo G dixit H 8 magnam] hic desinit A 9 conmendans C: commendans reli. 10 grauari G\'L 11 cottid. G2S praesumant L 12 X om. G non ... potestatem euan. in C 14 sibi tantum HT inquid CHL 17 saltem H2L2 18 fidem L reteneretis H haud] aut HLI leuior H 20 nocteque G* exigisse G1H1L 23 inquid H habuerimus H 24 dei L 25 hac] hoc H1 ac LI 26 fuerit H otiis L1 praeberetur L 2S mallui H )

184
uirtutis incedere uiam perfectionis aperirem et conuersationis formam meo labore praeberem.

Sed ne forte tacitus operans et erudire eos uolens exemplis minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse uideretur, infert: nam et cum essemus, inquit, apud uos, hoc denuntiabamus uobis, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. adhuc illorum desidiam, qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum imitari contemnunt., et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam uerbis iugiter praedicasse, ut, si quis scilicet non uult operari, nec manducet

Non iam doctoris uel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos iudiciariae pronuntiationis inuehitur et apostolica potestate resumpta uelut e tribunali in contemptores sententiam dicit: illa nempe potestate, quam cum interminatione scribens ad Corinthios a domino sibi adseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret., ut ante aduentum suum semet ipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: rogo uos ne praesens conpellar audere in quosdam potestate illa quae data est mihi in uobis, et iterum: si enim uoluero aliquid gloriari de potestate, quam dedit mihi dominus in aedificatione et non in destructione uestra, non erubescam. illa, inquam, potestate pronuntiat: si quis non uult operari, nec manducet, non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate sancti spiritus huius uitae eis interdicens substantiam, ut, si forte poenam futurae mortis minime [*](8] II Thess. 3,10. 19] II Cor. 10, 2. 21] L c. 8. 24] II Thess. 3,10 ) [*]( 5 iuquid H, om. L 6 denuntiauimus L 8 optentu* L 10 cautelamquo G (uocabulo cautela Cassianus non uiitur) diligentia cautioneque sua H se] sed H 12 ut] et H 14 iudicariae H 15 oJ et LI de H conteptoris LI 16 sententia. L dicitur L\' nimpe Hl enim per L potestatem L com W 17 corintheos G1H 18 possitos W semet ipsos ... pag. 185, 25 operationis salutari prae extant łn C, sed pleraque cuon20 potestatem illa L 23 aedificntionem L\'V destnictione G2H2L: diatructione G1H1T deatractionem uestram v (de C non liquet) 24 illam CL potestatem L 25 nec] non H 26 auctoritatem C sancti spiritus GHT: spiritus sancti LC(?)v cf. II, 3, 4 i )

185
cogitantes adhuc uelint amore otii exsistere contumaces, saltim necessitate naturali constricti et metu praesentis interitus salutaria praecepta suscipere cogantur,