Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco si cunctae nos exauditionum quas praediximus causae omnino deficiunt, saltim animet inportunitatis instantia, quae absque ulla uel meriti uel laboris difficultate in cuiuscumque uolentis sita est potestate. pro certo autem non exaudiendum se supplicans quisque non dubitet, cum se dubitauerit exaudiri. quod autem infatigabiliter sit domino [*]( 16 Luc. 11, 9-10 20 Mt. 21, 22. 17, 19 ) [*]( 2 contemplationi F1 quas] q; D 3 destitutus F 5 senapis V\': sinapis rell. prof. FJD 6 discribit D\'W nam W inportun. F niolenti F 8 quicquid OX 11 nemine 0 a nemine P ortatur W 14 inportnnos euanuit in W nos non modo X dispicit DlP 15 quicquid VWOX 16 sperauirint V 17 accepietis F1 18 accep D 21 accepietis V 28 deficiant W saltem WO inpurtun. F1 24 instantiam Y instantia quod precatur accipiet W 25 noluntatis D 26 quisque] quisi F se] si F1 )

280
supplicandum, etiam illo beati Danihelis docemur exemplo, quod exauditus a prima die qua coepit orare post primum et uicensimum diem consequitur suae petitionis effectum.

onde nos quoque non debemus a coepta orationum nostrarum intentione cessare, si nos exaudiri tardius. senserimus, ne forte aut exauditionis gratia dispensatione domini utiliter differatur ant angelus diuinum ad nos beneficium delatnms a facie omnipotentis egressus resistente diabolo demoretur: quem certum est transmissum muneris desiderium ingerere non posse, si nos a propositae petitionis intentione cessasse reppererit. quod etiam supra dicto prophetae procul dubio accidere potuisset, nisi uirtute inconparabili in primum atque uicensimum diem orationum suarum perseuerantiam protelasset.