Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ut enim miseriaram nostrarum contemplatione concedam nos omnibus quas supra memorauimus penitus destitutos esse uirtutibus et nec illam nos habere laudabilem duorum consensionem nec illam fidem grano senapis conparatam nec illa opera pietatis quae propheta describit, num uel inportunitatem quae omni uolenti subpeditat habere non possumus, per quam etiam solam daturum se dominus quidquid oratus fuerit repromittit? et idcirco absque haesitationis infidelitate precibus insistendum est obtenturosque nos earum iugitate cuncta quae secundum deum poposcerimus minime dubitandum.

hortatur enim nos dominus uolens ea quae sunt aeterna caelestiaque praestare, ut eum inportunitate nostra quodammodo coartemus, qui inportunos non modo non despicit nec refutat, sed etiam inuitat et laudat, eisque praestiturum se quidquid perseueranter sperauerint benignissime pollicetur dicens: petite, et accipietis: quaerite, et inuenietis: pulsate, et aperietur uobis. omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit inuenit, et pulsanti aperietur, et iterum: omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. et nihil inpossibile erit uobis.