Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orata nostra nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super domini sponsione dicentis : omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. retractare namque nos conuenit illam beati euangelistae Iohannis sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis euidenter absoluitur: haec est, inquit, fiducia quam habemus ad eum, quia. quidquid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.

ergo super his tantum plenam nos et indubitabiiem iussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis nec solaciis temporalibus, sed domini congruunt uoluntati. quod etiam [*]( 1 cf. Dan. 10, 2sqq. 17 Mt. 21, 22 20 I Ioh. 5, 14 ) [*]( 1 danielis W0 3 uicesimum D2WO uiciss. P 4 ab incepta W accepta 0 7 diferatur W 8 omnipotentea F1 diabalo FP 9 quem] q; D\' transmissa W 10 proposita W oessare DW cessase 0 11 reppereret V prof. YD 12 accedere VDlOP adque VP 13 uicesimum D\'WOX uiciss. P 14 fidei om. 0 disper. DWP 15 orata (urata F) nostra VO. oratione nostra D oratio nostra P orationem nostram WXv non statim obtenuisse quod poscimas sens. W 17 orationem W 18 acoepietis V 19 ioh. euang. DWx 20 inquid VDWOP fidutia VW 21 quicquid WOX 24 fidntiam D solatus WX )

281
in oratione dominica admiscere praecipimur dicentes fiat uoluntas tua, tua scilicet, non nostra. si enim et illud apostoli recordemur, quoniam quid oremus secundum quod oportet nescimus, intellegimus nos nonnumquam saluti nostrae contraria postulare et commodissime nobis ab eo qui utilitates nostras rectius quam nos ac ueracius intuetur ea quae poscimus denegari.