Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Deinde panem nostrum ἐπιούσιον id est supersubstantialem da nobis hodie, quod alius euangelista cotidianum dixit. illud nobilitatis ac substantiae eius significat qualitatem, qua scilicet super omnes substantias sit atque omnes creaturas sublimitas magnificentiae eius ac sanctificationis excedat, hoc uero proprietatem usus ipsius atque utilitatis expressit. nam cum dicit cotidianum, ostendit quod sine ipso nullo die spiritalem uitam capere ualeamus.

cum dicit hodie, ostendit eum cotidie esse sumendum et hesternam praebitionem eius non sufficere, nisi nobis hodie quoque similiter fuerit adtributus. omnique nos tempore hanc orationem debere profundere indigentia eius cotidiana conmoneat, quia non est dies quo non opus sit nobis huius esu ac perceptione cor interioris nostri hominis confirmare, licet istud quod dicitur hodie et ad praesentem uitam possit intellegi, id est: dum in hoc saeculo conmoramur, praesta nobis hunc panem. nouimus enim eum his qui meruerint a [*]( 3ITim. 2,4 5 Esai. 46,10 10 Mt.6, 11 12Luc. 11,3 ) [*]( 1 nubis F1 aliter OPX accipiendam ......... cap. 34, 2 habes in elemosynaram desunt in W, uno quaternione deperdito 3 omnis V 4 esayae 0 5 prof. VD inquid VOP 8 hii OPX1 10 eττιοvciON DO eπιοycιωΝ X: om. P snbstantialem 0 12 cottid. Dl 13 quia D scilecet V1 14 adque VP 15 excludat 0 16 adque VP ntilitatS (S in ras. m. 2) D cottid. Dl 17 nullu V1 nullo die] nequaqui in ros. m. 2 D uictimam 0 uiam X carpere OX 18 cott. D1 21 et indigentia 0 cottid. D 22 opus sit] possit D1 25 commemoramur D\' 26 meruerunt 0 )

270
te et in futuro esse praestandum, sed rogamus ut eum nobis hodie largiaris, quia nisi eum percipere quia in hac uita meruerit, in illa eius particeps esse non poterit.