Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. o ineJtabilis dei clementia, quae non solum nobis orationis tradidit formam et acceptabilem sibi morum nostrorum instituit disciplinam ac per necessitatem traditae formulae, qua se praecepit a nobis semper orari, irae pariter ac tristitiae euellit radices, sed etiam occasionem rogantibus tribuit eisque reserat uiam, qua clemens ac pium erga se prouocent dei indicium promulgari, et quodammodo potestatem tribuit qua indicis nostri possimus sententiam temperare, ad ueniam delictorum nostrorum exemplo eum nostrae remissionis artantes, dum dicimus\' ei: dimitte nobis sicut et nos dimisimus.

itaque securus huius orationis fiducia de suis admissis ueniam postulabit, quisque remissus erga suos dumtaxat, non erga domini sui extiterit debitores. solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad iniuriam dei, quamuis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere, erga nostrarum uero uel paruissimarum offensionum debita exactores inmites atque inexorabiles inueniri.