Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tertia supplicatio filiorum est: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. non potest esse iam maior oratio quam optare, ut terrena mereantur caelestibus coaequari. nam quid est aliud dicere fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra quam ut sint homines similes angelis, et sicut uoluntas dei ab illis inpletur in caelo, ita etiam hi qui in terra sunt non suam, sed eius uniuersi faciant uoluntatem? hoc quoque nemo ea affectu dicere praeualebit nisi is solus, qui deum credit omnia quae uidentur uel aduersa uel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis prouidum atque sollicitum quam nos [*]( 8 Mt. 25, 34 11 Mt. 6, 10 17 1. c. ) [*]( 1 cottid. D1W diabuli VP 2 feteutium DOPX 3 uirtutem W bona V flagrautiam VDX fraglantiam WO 4 furnie. V 5 mure V 8 dicitur VWP 10 illuc D1 optutibus DW definis W 13 se eras. in D futuram W: futurum rell. v 14 criminosaorum D 16 proteuus D\'P: om. W 19 optil (as in ras. m. 2) W iam caelesti D quoequari DO 22 hii DWOPX1 24 his DlOPl 27 adque VWP )

269
ipsos esse pro nobis.

uel certe taliter accipiendum: uoluntas dei salus omnium est secundum illam beati Pauli sententiam: qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. de qua etiam uoluntate Esaias propheta ex persona dei patris et omnis, inquit, uoluntas mea fiet. dicentes ergo ei fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra hoc eum aliis oramus uerbis, ut sicut hi qui in caelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt tua, pater, agnitione saluentur.