Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in quem filiorum ordinem gradumque prouecti illa continuo quae est in bonis filiis pietate ftagrabimus, ut iam non pro nostris utilitatibus, sed pro nostri patris gloria totum inpendamus affectum, dicentes ei: sanctificetur nomen tuum, nostrum desiderium, nostrum gaudium gloriam nostri patris esse testantes, imitatores effecti illius qui dixit: qui a semet ipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in eo non est. denique uas electionis hoc repletus affectu etiam anathema fieri optat a Christo, dummodo familia ei multiplex adquiratur et ad [*]( 4 Mt. 6, 9 7 1. c. 18 1. c. 20 Ioh. 7, 18 24 cf. Rom. 9, 3 ) [*]( 1 Bolnta 0 adque VP ac 0 3 furmala V dicens pater noster om. DWP 4 cum ergo YO: qua DWPX quia W1 5 confitemur (confiteamur 0) profecto VO: confitentes rell. 6 condit. DWPX adoptinem D adaeitus V post adsdtos W addit: cum dicimus pater nx 7 adiciendoa D 9 adque VWP toto] rammo 0 11 amitamus W 12 indignus V hac] a ex ac W ac 0 18 officiens D 16 fraglabimus W 17 nostris Wl 20 emitatores D1 22 qui quaerit (om. autem) in marg. m. 2 V 23 eo] illo D\' 25 dm̋ modo D\' familiaei V: ei fam rell. ν )

267
gloriam sui patris salus totius Israheliticae plebis adcrescat.