Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

secorus enim optat interire pro Christo, qui nouit neminem mori posse pto uita. et iterum gaudemus, inquit, quando nos infirmi sumus, uos autem potentes estis. et quid mirum si uas electionis pro Christi gloria et fratrum suorum conuersione gentisque priuilegio anathema fieri optat a Christo, cum Michaeas quoque propheta uelit se mendacem fieri et ab inspiratione sancti spiritus alienum, dummodo plagas illas et captiuitatis exitia quae sua uaticinatione praedixerat plebs ludaicae nationis euadat, utinam, inquiens, non essem uir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: ut praetermittamus illum legislatoris adfectum, qui cum fratribus suis etiam perituris non rennuit interire dicens: obsecro, domine, peccauit populus iste peccatum magnum: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.