Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quem statum debere nos diligenter ezpetere formula dominicae orationis instituit dicens: pater noster. cum ergo uniuersitatis deum ac dominum patrem nostrum esse uoce propria confitemur, profecto de condicione seruili in adoptionem filiorum nos profitemur adscitos, adicientes deinde: qui es in caelis, ut conmorationem uitae praesentis qua in hac degimus terra uelut peregrinam atque a nostro patre nos longissime separantem toto horrore uitantes ad illam potius regionem, in qua patrem nostrum conmorari fatemur, summo desiderio properemus nihilque admittamus eiusmodi, quod indignos nos hac nostra professione ac nobilitate tantae adoptionis efficiens et hereditate paterna uelut degeneres priuet et iram nos faciat iustitiae eius ac seueritatis incurrere.