Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intellegentes fecerunt sibi cruces ligneas easque iugiter umeris circumferentes non aedificationem, sed risum cunctis uidentibus intulerunt. nonnulla uero ad utramque perceptionem, id est tam historicam quam allegoricam ita conmode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio uitales sucos animae subministret, ut est illud : si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, et: cum persequuntur uos in ciuitate ista, fugite in aliam, et: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.

producit sane et faenum lumentis, quibus pabulis omnes scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, de quibus dicitur: homines et iumenta saluabis domine, secundum status [*]( 2 Luc. 12, 35 4 Lnc. 22, 36 5 Mt. 10, 38 7 Rom. 10, 2 13 Mt. 5, 39 15 Mt. 10, 23 16 Mt. 19, 21 19 Pa. 103, 14 23 Ps. 35, 7 ) [*]( 1 puement D perueniunt 0 2 subsequitur V 4 gaudium Dl uindat W1 5 accepit V1W1P crocem V 7 deatrict. 0 8 intellig. W 9 crocis V1 humeris DWOP 11 storicam 0 (passim) 12 alligoricam VP uVasque Dl 13 sucus F1 14 dextra WX1 dezteri maxilli tul D1OPX2 15 persecnntar DW 16 perfectar D1 17 uinde V1D1 et uende W 18 thensanrum V1W 19 fenum DO foenum X 20 scillicet V 21 sthoricae V istorioae W q;q; Dl 22 munus D1 perfectae et] et perfectis D, sed deletum m. 2 28 statum D7P )

221
ac mensurae suae condicionem ad opus tantum et laborem actualis uitae uegetiores robustioresque reddantur.