Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem de his, quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire audenterque nostram proferre sententiam. ea uero, quae meditationi et exercitio nostro reseruans obtecta sanctis scripturis spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea uolens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetemptim debent cauteque conferri, ut sit eorum adsertio uel confirmatio in disputantis uel suscipientis arbitrio eonlocata.

nonnumquam enim cum super una re dinersa promatur sententia, potest utraque rationabilis iudicari et sine detrimento fidei uel fixe uel medie suscipi, id est ut ei nec plena credulitas nec absoluta refutatio deputetur priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inueniatur obsistere. quale est illud, quod Helias uenerit in lohaune et iterum sit aduentum domini praecursurus, et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Iouis quod Hierosolymis in templo positum legimus et iterum stare habeat in ecclesia per aduentum Antichristi, illaque omnia quae in euangelio sequuntur, quae et inpleta ante captiuitatem Hierosolymorum et in fine mundi huius intelleguntur inplenda. e quibus neutra opinio inpugnat aliam nec sequentem prior intellectus euacuat. [*]( 16 cf. Mt. 11, 14 20 cf. Dan. 9, 27. II Maccab. 6, 2. Mt. 24, 15 sqq. ) [*]( 1 conditionem VX conditionem aditionem D conditione W tantam om. D et] ac 0 2 actoales D1 4 consonanter (sonant m raa. m. 2) W 7 quibnadem aadens D\' quibtudam ea uidens D* inditis D\' indicionem W ex corr. 8 collegi D\'P pediteptim D1 pedetemtim 0 11 indecari V1 indicare D\' 12 suscepi VD1 W1 eis PX 13 crudelitas Dl 15 haelias V eliaa OP nenerat D\' 16 praecnrsuruB V: praecessurus DWOP (praecunor domini contra Nestor. VI, 23, 4) 17 abnminatione Wl stetit 0 pro illo simulacro D\' 18 iobis 0 hierusolymis V hiernsolimis WP hierosolimis DOX 19 eoolisia V eglesia 0 p aduentu D\' 20 anticristl VW antechristi DIOP secuntnr W 21 hierusolymorum V bierueolim. WP hierosolim. DOX finem W 23 alia D1 )

222