Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ideoque satis proprie scriptura dinina agro opimo ac fertili conparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum uictum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, uel incongrua usibus humanis uel noxia sentientur. nonnulla uero ita utrique usui apta nascuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant uel offendant et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. plura quoque ad escam tantummodo inrationabilium inmentorum et animalium uel ferarum ac uolucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione uitalem iumentis conferunt sanitatem.

quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut, cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est, et: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua. quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum [*]( 23 Dent. 6, 4 24 1. c. 5 ) [*]( 1 inertis D1 hac W 2 Btudiosas V tum eras. in D tam W* nt om. 0 8 ipsas domesticuB V* 4 eis] ipsis 0 deeidioram W 5 adque VOP 6 scribt. 0 9 calorem W1 adque VP 12 cradetate D displeceant Wl 18 sanitatem Y: sataritatem rill. 19 paradisso D conteneri D1 90 hac W 22 hac W 28 isrt VWX irt D 24.dominua] dent 0 diligis VIDlP 26 alligorica V1P illegorica D1 algorica W 28 nallu W )

220
sine corruptionis labe peruenient magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes, et: qui non habet gladium, uendat tunicam suam et emat sibi gladium, et: qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.