Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cumque pro hac admiratione confestim uenientes ad abbatem Antonium inpugnationum suarum magnitudinem et causas atque insidias patefecissent liuoris occulti, Christianos se fieri protinus poposcerunt. requisito autem ab illis proditae inpuenationis die adseruit se amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum.

quo experimento sententiam nostram quam hesterno die in conlatione protulimus probauit ae definiuit beatus Antonius, nullatenus daemonas posse mentem cuiusquam uel corpus inuadere nec habere facultatem in cuiuslibet animam penitus inruendi, nisi eam primo destituerint omnibus cogitationibus sanctis ac spiritali contemplatione uacuam nudamque reddiderint. sciendum tamen duobus modis spiritus inmundos hominibus oboedire. aut enim sanctitati fidelium diuina gratia ac uirtute subduntur aut sacrificiis inpiorum seu quibusdam carminibus deleniti uelut familiaribus adulantur.