Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qua opinione Pharisaei quoque decepti arbitrati; sunt etiam dominum saluatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones, secundum illam scilicet consuetudinem, [*]( 23 Luc. 11, 15 ) [*]( 1 profeuionS D 2 et tam] etiam W existimabant D extimabant 0 88 dirictae V 5 suo om. D ualuerit D* nalnerent W1 ualuerunt 0 perturbare DO 6 hanc D 8 adque VOP patificessint V liuore D1 9 ai V popusdrent V 10 amarissimas F1 12 aeterno Wl ezterno 0 13 hae W beatos V demones D\'l ex demon doemonem X poase] se V 14 mente V corpos V 15 in om. D anim D primo om. W distitnerent Wl 16 spiritale D\' 18 spiritoe Dt hoitl D1 omnibus 0 enim] in W sanitate V sanctitate W 20 deleniti VD1 X : deliniti rell. familiarins W 21 adolantur W10P farisaei VOP 22 ac W1 demones (ex demonis) D et 0 inperacse OX 23 belzebub DlP hic om. D 24 eiecit DWP scilecit consuitud. V )

236
qua norant suos magos uel maleficos per inuocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum, quo eum delectari et gaudere cognoscunt, aelnt domesticos eius habere etiam in daemonas ei subditos potestatem.

GERMANVS : Quia Geneseos lectio paulo ante in medium dei dispensatione prolata est, quae nos oportune commonuit, ut id quod semper discere cupiebamus nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur, utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram conuenire. illud quoque euangelii testimonium quod de diabolo paulo ante dixisti: quia mendax est et pater eius similiter desideramus audire quinam eius pater intellegendus sit.