Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

De differentiis sane daemonum etiam per illos duos philosophos, qui quondam magicis artibus uel inertiam eorum uel fortitudinem saeuamque nequitiam fuerant frequenter experti, multum cognitionis accepimus. hi namque despicientes beatum Antonium uelut inperitum ac sine litteris uirum uolentesque eum, si nihil amplius laedere potuissent, saltim de cella sua magicis praestigiis et circumuentione daemonum proturbare, spiritus ei nequissimos inmiserunt, ad inpugnationem hanc morsu liuoris adducti, eo quod maximae hominum turbae ad eum uelut famulum dei cotidie conuenirent.

cumque illo nunc quidem inprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc uero orationi suppliciter incubante ne adproximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent atque ad eos qui illos direxerant absque ullo reuerterentur effectu et alios illi in nequitia uehementiores rursus inmitterent itidemque ipsis in cassum suas expendentibus uires atque inaniter redeuntibus potentiores nihilominus aduersus militem Christi uictorem iterum destinati nihil penitus praeualerent, eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae tota magica quaesitae, ut per haec euidentissime conprobarent magnam [*]( 5 Ps. 108, 6 ) [*]( 1 instruemur OPXv 2 ad peccatum eum D patuerit W\' 4 protexerat DP 5 stetit D ad D\'WP 6 illus V duos om. V 7 filosofos OX condam DO 9 accipimns WP hii D1WOX1 10 literis V 11 saltem 0 13 perturbare DP 14 morsum Wl 15 cottid. DW conuenerent Dl 16 fronteque D1 17 oratione D suppliceter V incombante V 18 daemonis V prossus 0 19 adqae VP dixerant D dirizerant W ullu V 21 ipsis..... atque om. V expetentibus 0 adque OP 22 potentioris V aduirsus V aduersum DW 23 distinati DlP 24 proiicerunt VP )

235
profeseioni ChristianoTQm inesse uirtutem, quibus illae tam saeuae et tam potentes umbrae, quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo ualuerint proturbare.