Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est bonus ac malus, scriptura testatur. et de bonis quidem saluator ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis: dico enim uobis quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. illud quoque: inmittet angelus domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos., nec non etiam quod in Actibus apostolorum de Petro dicitur, quia angelus eius est. de utrisque uero liber Pastoris plenissime docet.

si autem consideremus et illum qui beatum Iob expetiit, [*]( 7 Ioh. 8, 44 19 Mt. 18, 10 22 Ps. 33, 8 24 Act. 12, 15 25 Hermae Pastor lib. II mand. 6 (Dressel) ) [*]( 2 praecuniis F 4 iratns WO õ conaitudinis W1 fallatia VW 6 inuehaere W incesti om. W 7 stetit et W 8 in eu W mendatium VDWX 10 petiit O\'PX 11 illic 0 13 teterrimus DOX deterrimus P choorti D 15 petisse 0 fuisse DW\' 16 deuolutum D deuolutSs Wl 17 quohereant 0 18 ac] et OXv scribt. VO 19 saluatur V 22 angelos D angelum 0 dominus DO 23 eripuit 0 24 angelos Dl 25 utriusque W docit V 26 expetit D\'OP )

234
apertissime instruimur illum fuisse, qui semper insidiatus ei numquam eum ad peccatum potuerit incitare, et idcirco potestatem a domino poposcisse, uelut qui non uirtute illius, sed domini defensione qui illum semper protexerit uinceretur. de Iuda quoque dicitur: et diabolus stet a dextris eius.