Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et post pauca et ait, inquit, angelus: numquid scis quare uenerim ad te? et nunc reuertar ut proelier aduersus principem Persarum. cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum ueniens. uerumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura ueritatis: [*]( 21 Dan. 10, 20-21 ) [*]( 1 adfligeris V diU dei 0 2 eirmonee Vi 3 psarum V 4 michahel DP micael 0 (passim) 5 adinturium V 10 inimicanti X inpediendum D 11 per] p V p Dl 12 prof. FD 13 otius D danielem WO 14 peruiniret V gabriel WPX 15 ubiecit V abiecti Wl qui] q; Dx quia W 16 tu D1 17 adiuturium V michahel DP 18 rigni V 20 prof. V uicesimum WOX 21 puenire V et ante post w- D inquid VDWP 22 angelus numquid om. Dl 23 praelier W aduirsus V regni persarum 0 26 scribt. V )

230
et nemo est adiutor meus in his omnibus, nisi Michael princeps uester. et iterum: in tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro : filiis populi tui.

legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae tam populo Israheli quam nationi Persarum uidebatur aduersus. ex quo liquido peruidetur, quod discordias gentium et conflictus ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates et illarum uel uictoria gaudeant uel deminutione crucientur et ob hoc non possint inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.