Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Has namque inpugnationes quibus homines inpetunt etiam contra se inuicem eos adfectare certissimum est. nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae uernacula familiaritate susceptis indefesso certamine similiter exercere non desinunt. quod etiam in uisione Danihelis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabrihele ita narrante: noli timere Danihel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum intellegendum [*]( 25 Dan. 10, 12-14 ) [*]( 1 peruolutant 0 utileter V1 3 quo WP 4 adque VW OP 5 formidene V formidini W adque VOP 7 cottid. D rederentur V uitiarentur W 8 adque VP aereM WP 9 pernit. DW 10 amittuntur D 11 septis codd. quaedam uericundiae V 13 scelicet V 14 tempnris V eos ex ens F(X) 15 desistentes 0 quos X 16 cottid. DW 17 inuitiвsimus V inuitissimo W1 20 cirtissimum V 21 adque VOP 22 familiritate W susceptas W* 24 danibeles F1 danielis W prof. VD 25 gabriele WPX temere Vx )

229
ut te adfligeres in conspectu dei tui, exaudita sunt uerba tua et ego ueni propter sermones tuos. princeps autem regni Persarum restitit mihi uiginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. ueni autem ut docerem te quae uentura sunt populo tuo in nouissimis diebus.

quem principem regni Persarum aduerunam potestatem esse, quae fauebat genti Persarum inimicae populo dei, minime dubitandum est, quique ad inpediendam utilitatem, quam uidebat per absolutionem quaestionis pro qua propheta dominum exorauerat ab archangelo ministrandam, linens semet ipsum, ne ocius ad Danihelem salutaris angeli consolatio perueniret deique populum cui Gabrihel archangelus praeerat confortaret, obiecit. qui tamen ait ne tmic quidem ob inpugnationis illius uehementiam se ad eum peruenire potuisse, nisi in adiutorium sibi Michael archangelus aduenisset et occurrens principi regni Persarum seseque conflictui eius interserens et obponens eumque ab ipsius inpugnatione defendens ad instructionem prophetae post uicensimum et unum diem peruenire fecisset.