Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hos ergo praeter illas quas superius exposuimus opiniones etiam idcirco dici principatus uel potestates euidenti possumus ratione colligere, quod scilicet uel diuersis gentibus dominentur ac praesint, uel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia, de quibus etiam euangelia legiones esse propria ipsorum confessione testantur, suos exerant principatus. non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dicionem suae dominationis exerceant, nec potestates aut principatus uocari queunt, nisi fuerint super quos sibi uindicent principatus.

quod etiam in eoangelio designari a blasphemantibus Pharisaeis manifestissime repperimus: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones. [*]( 2 Dan. 12, 1 18 cf. Luc. 8, 30 24 Luc. 11, 15 ) [*]( 1 adiutur V omnibus his D 2 michahel DP princips V 3 consurgit D\'P michahel DPX* 5 gente D1 6 aatione D1 10 vel om. W uicturia V diminutione V dmnanitione W 12 praesolem D* 16 openiones W1 16 pussumus Y collegere D1 WP scilecit V 17 poent D in om. D\'0 18 adque VWP enangelica D\' legionis F 19 exerant VW: exerceant DPXv ezcesserant 0 pncip pacos D 21 ditionem DW 23 blasfem. VO 24 farisaeis VWOX belzebuh D\'P 25 eicet D1 )

231
nam et rectores tenebrarum legimus appellari et alium mundi huius principem nuncupari. quos tamen gradus beatus apostolus in futurum, cum omnia fuerint Christo subiecta, adserit uaonandos cum tradiderit, inquiens, regcum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et dominationem. quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum dicione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes uel principatus administrare noscuntur.