Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Secundus uero, quem diximus in hac heremo conmoratum, cum ipse quoque singularis et inconparabilis uir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit quadam scilicet opinione praeuentus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. quod flagellum purgationis gratia se dominus intulisse, ne scilicet in eo uel momentanei delicti macula resideret, uelocitate curationis eius atque auctore remedii demonstrauit. nam [*]( 1 auditur ppamiserint D amiBeruat OX eog D\' 2 adqve VP 4 nullu W\' 7 expletisque D1W2 8 annus V 9 quatuor PX 10 omnium om. 0 11 aensibile W 13 corpore suo D 14 unguereutur VOX: unger. rell. ualet. D\'0, item infra 16 clarisceret DlP debelitatem V1 W debilitate Dx 0 17 dispens.] desperatione V adque VP 19 ei] et D\'WO eiua X 20 XXVI W ac W 22 quem] q; D\' 23 macanam 0: macharium rdl. 25 ab eo om. V supplaetos Wl 28 adque FP )

207
continuo abbate Macario in oratione submisso dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.

Ex quo manifeste perpenditur non debere eos abominari uel despici, quos uidemus diuersis temptationibus siue istis nequitiae spiritibus tradi, quia duo haec credere inmobiliter nos oportet, primo quod sine dei permissu nullus ab eis omnino temptetur, secundo quod omnia quae a deo nobis inferuntur, siue tristia ad praesens seu laeta uideantur, uelut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus inrogentur, et idcirco eos uelut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo uel purgatiores ad uitam aliam transferantur uel poena leuiore plectantur, qui secundum apostolum traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini nostri Iesu Christi.

GERMANVS: Et quomodo eos non solum despici ab omnibus uel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris prouinciis perpetuo uidemus abstineri secundum illam euangelii sententiam: nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos, cum de illis quemadmodum dicis ita credendum sit, quod eis purgationis uel utilitatis obtentu huius temptationis humiliatio tribuatur?