Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed obseruantia disciplinae iustaeque districtionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem quae uere est noxia feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut eius uniuersum corpus paralyseos ualitudine solueretur nullumque in eo membrum penitus explere suum praeualeret officium, siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus quo elocutio uocis exprimitur [*]( 1 panefjBi VDW X panefisi 0 panifessi P ciuitate D\' non deletum in DX nos W* 2 quoties WX. 4 teniB] ceteris D1 anticos D 5 uicus V ac W ombis Wx 6 deserta D\' 8 proficerat VDX WPX1 femeneum Wl 11 arcebio DW 0 12 occursũ D1 occuraus W 14 recnrrit WP 15 haut fugiret V aafugerat W1 nec D1 16 arcebii D\' 18 itenere VDIX licet om. V 21 destrict. 0 23 crededit D\' execrandam YO correctione 0 24 corporalyseos D1 paralyseus W ualet. D\'0 26 praeoalere W\' 27 quae locutio D\'OP quo loc. D1 qua loco (a in ras. m. 2) W expremitur V ipsae quoque V )

206
ipsaeque aures ita auditus proprii amiserint sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam inmobilis tantum atque insensibilis figura remaneret.

eo autem redactus est, ut innrmitati eius nullo modo uirorum diligentia deseruire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset. nam delato ad coenobium sacrarum uirginum cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio explendisque omnibus naturae necessitatibus eadem illi diligentia per annos ferme quattuor, id est usque ad uitae suae terminum seruiebat.

qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus uiuacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo uirtutum gratia procedebat, ut cum de oleo, quod cadauere suo potius quam corpore contigisset, unguerentur infirmi, confestim cunctis ualitudinibus curarentur, ita ut super hac eius ualitudine etiam ipsis infidelibus euidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore domini contributam et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei spiritus sancti uirtute praestari.