Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Si habuerimus hanc scientiam, immo fidem quam superius conprehendi, ut et omnia per deum fieri et pro utilitate animarum dispensari uniuersa credamus, non [*]( 13 I Cor. 5, 5 19 Mt. 7, 6 ) [*]( 1 macario 0: machario rell. 2 fagatus V1 3 XXVII W 4 dispici DlP temptat. diuersis D\' 5 spiritalibus V 6 permisso DX* 7 quae om. V diio DWO 8 tristitia DWO seu] uel DWO 9 patri D1 10 pedagogis codd. traditus V 11 desceden tes VIXI 13 tradeti V1 sathaoe OX 16 XXVIII W dispici DlWP 17 omnibus VO: hominibus rdl. v orreri sed et W a om. Dl 18 pronintiis VX uideamus D1 uidimus D2W2OPr abstinere D1Xv 20 mitatis W porcus V 24 XXVIIII W sententiam PXx 25 dominum PXc )

208
solum nequaquam despiciemus eos, sed etiam pro ipsis tamquam pro membris nostris incessanter orabimus eisque totis uisceribus ac pleno conpatiemur adfectu (cum enim patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra), scientes nos absque illis utpote membris nostris omnimodis consummari non posse, quemadmodum legimus ne anteriores quidem nostros sine nobis repromissionis summam consequi potuisse, ita de illis apostolo pronuntiante: et hi omnes testimonio fidei conprobati non acceperunt promissiones, deo pro nobis melius aliquid prouidente, ne sine nobis consummarentur.

communionem uero eis sacrosanctam numquam meminimus interdictam: quin immo si possibile esset etiam cotidie eis inpertiri eam debere censebant. nec enim secundum sententiam euangelii, quam incongrue huic sensui coaptastis: nolite dare sanctum canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque peruenirecredenda est. quae ab homine percepta eum qui membris eius insidet spiritum seu in ipsis latitare conatur uelut quodam exurens fugat incendio.

hoc namque modo curatum et abbatem Andronicum nuper aspeximus aliosque conplures. magis enim ac magis inimicus insultabit obsesso, cum eum a caelesti medicina uiderit segregatum, tantoque dirius ac frequentius adtemptabit, quanto eum ab spiritali remedio longius senserit abdicatum.