Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quod in illo propheta atque homine dei in tertio Regnorum libro manifeste uidemus inpletum, qui pro culpa unius inoboedientiae, quam tamen non de industria nec uitio propriae uoluntatis, sed alterius circumuentione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo scriptura narrante: uir dei est, qui inoboediens fuit ori domini, et tradidit eum dominus leoni, et confregit eum iuxta uerbum domini, quod locutus est. in quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti et iustitiae merita, pro quibus prophetam suum temporaliter dominus tradidit uexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, qua nihil penitus audet uoracissima bestia de tradito sibi cadauere degustare.

cuius rei nostris quoque temporibus satis euidens contigit et aperta probatio in abbate Paulo uel Moyse, qui habitauit locum huius solitudinis qui Calamus nuncupatur. nam prior conmoratus est in heremo quae adiacet [*](1 Esai. 1, 2ţ-26 4 Prov. 17, 3 (LXX) 6 Sir. 2, 5 8 Hebr. 12, 6 15 III Reg. 13, 26 ) [*]( 1 indigentis DWl exquoquam W\'OP quoquam Wl 2 inquid VDP omnes W\' 3 et ante post om. W 5 eligit 0v 9 recepit VIDP 10 non distinguunt VDWOP prof. D adque VP 14 eos W scribtura 0 16 tradedit D\' 17 quod] qui D\' 18 adque VP 19 prof. DO 20 tradedit Dl 21 quia W1OPXv audit D\' uoracissema Dx 22 post degustare incipit cap. 26 in VDOP, cap. 25 in W 24 mose VDxWO moysen PXI in locum V 25 commemoratus Dl in ante heremo om. V )

205
Panephysi ciuitati, quam solitudinem non olim factam aquae salsissimae inundatione cognouimus. quae, quotiens flauerit spiritus aquilonis, de stagnis inpulsa ac superfusa adiacentibus terris ita omnem illius superficiem contegit regionis, ut antiquos ibidem uicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat uelut insulas apparere.

hic igitur abba Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam uultum femineum, sed ne uestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri. nam cum eidem pergenti ad cuiusdam senioris cellam una cum abbate Archebio eiusdem solitudinis accola casu mulier obuiasset, offensus occursu eius tanta fuga ad suum rursus monasterium praetermisso quod adripuerat piae uisitationis officio recucurrit, quanta nullus a facie leonis uel inmanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii reuocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem quemadmodum proposuerant coepto itinere pertenderent.