Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

solum namque deum inmutabilem confitemur, quem tantummodo sancti illius prophetae ita conpellat oratio: tu autem idem ipse es, et ipse de ae: ego sum, inquit, deus, et non mutor, quod scilicet ipse ut solus naturaliter semper bonus, semper plenus semperque perfectus, eni nihil nec adici poarit aliquando nec minui. ideoque debemus ad uirtutum studia inremiesa cura 10 sollicitudine nosmet ipsos semper extendere ipsisque nos iugiter exercitiis occupare, ne cessante profectu confestim deminutio subsequatur. ut enim diximus, in uno mens eodemque statu manere non praeualet, id est ut nec augmenta uirtutum capiat nec detrimenta sustineat. nOn adquisisse enim eius minuisse est, quia desinens proficiendi adpetitus non aberit a periculo recedendi.