Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quapropter istud erit euidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius adquisisse, nec dubitemus retrorsum nos omnimodis reuocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia ut dixi nec in eodem statu mens hominis potest iugiter permanere, nec in hac carne consistens ita uirtutum apicem possidebit quisque ille sanctorum, ut inmobiles perseuerent. necesse est enim aut aliquid adici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subiaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Iob legitur: quid est homo, ut inmaculatus sit, et iustus appareat natus de muliere? ecce inter sanctos eius nemo [*]( 8 Eph. 4, 23 9 Phil. 3, 18 26 Iob 15, 14-15 ) [*]( 1 de........ quoddam V signaturiam F 2 castadiens V caract. OX 4 adqae Y 5 XII W 7 XIII W 8 singulus f 9 se eras- in D 10 neclexerit 0 11 adque VO 12 adqae VO 13 sibigere Dl sabicere W1 remorum euanuit in V 14 braciorum 0 15 desecante Dl 17 inditium VDX 19 rctranmn V1 reaocatus V\'0 20 progressuB P9 22 sanctoru W 23 mobilis Dl immobilis D\'Xb perseueret DX v 27 inmaculatos W1 iustũ Dl 28 scs V inmutabiles Dl )

174
inmutabilis, et caeli non sunt muidi in conspectu eius.