Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ideoque iugis cellae conmoratio retentanda est. totiens enim etiam reuersus quis uelut nonus in ea et incipiens habitator titubabit atque turbabitur, quotiens ab eadem fuerit euagatus. illam namque quam in cella residens adquisierat animi intentionem, si fuerit relaxata, recuperare rursus non sine labore poterit ac dolore, et per hoc reductus retro non de amisso cogitabit profectu, quem superadicere potuit si e cella non fuisset excussus, sed gaudebit potius, si illum statum de quo reccidit semet ipsum senserit recepisse. nam sicut amissum ac praeteritum tempus ulterius reuocari non potest, ita ne illa quidem quae perierunt possunt emolumenta restitui. quantumlibet enim post haec animi intentio fuerit operata, instantis diei profectus et praesentis temporis quaestus est, non lucri semel perditi reparatio. [*]( 3 Ps. 101, 28 4 Malacb. 3, 6 ) [*]( 3 conpellit V 4 inquid VDWO 8 ipeus V 10 diminutio VDlWX 11 in om. W 12 susteneat D1 14 apetitas W recidendi DIOX 15 IIII W retinenda V 17 habitatur V adque VO 21 ai om. Dt 28 recidit Dl OX recedit D\'W recipisse W1 25 ne illa] nulla V possunt om. W emulumenta V 27 instantius V 28 recuperatio Y c )

175