Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEODORVS: Necesse eat ut secundum apostolum ut renouatus quis spiritu mentis suae per singulos dies proficiat ad ea se quae in ante sunt semper eitendens, aut si neglexerit, consequens est ut retro redeat atque in deterius relabatur. et idcirco nullo modo poterit mens in una atque eadem qualitate durare. uelut si quis contra aquas fluminis uiolenti nauem subigere remorum inpulsione conetur, necesse est eum aut uirtute brachiorum torrentis alaei inpetum desecantem ad superiora conscendere aut remissis manibus ad praeceps prono amne reuocari.