Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

turpior enim erit post haec et inmundior anima ac supplicio grauiore plectetur, quae se renuntiasse huic saeculo gloriatur dominantibus sibi octo uitiis, quam fuerat quondam in saeculo constituta, cum nec disciplinam monachi fuisset professa nec nomen. nam et nequiores hi septem spiritus illo priore qui egressus fuerat idcirco dicuntur, quia desiderium gulae, id est gastrimargia per sese non esset noxia, nisi intromitteret grauiores alias passiones, id est fornicationis, filargyriae, irae, tristitiae siue superbiae, quae per semet noxia animae ac peremptoria esse non dubium est.

et idcirco perfectionis puritatem numquam poterit obtinere, quisquis eam de hac sola continentia, id est ieiunio corporali sperauerit adquirendam, nisi nouerit ob id se hanc exercere debere, ut humiliata carne ieiuniis facilius possit aduersus alia uitia inire certamen non insolescente carne saturitatis ingluuie.