Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sciendum tamen non eundem esse in omnibus nobis ordinem proeliorum, quia sicut diximus non uno modo inpugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur concertationum luctamen adripere, ita ut alium necesse sit aduersus uitium quod tertium ponitur primum exercere conflictum, alium contra quartum siue quintum. et ita prout ipsa uitia in nobis obtinent [*](1 a om. 0 annecessariis V 2 recessos D1WOP1 occuperimus D\' occupemur W 3 inanis DlPl 4 reperiat OX 5 septinarium V 10 condam 0 11 hi. Y hii DlPX his 0 13 grastrimargia W gastrimargiae B\'OP esse VPl 14 intromittere V fornicationes V1D) 15 fllargiriae DOPX 16 peremptnria F pemtoria DO 18 ac WO 20 facilioa Dl adnirsas Y 21 insoliscente D\' saturatatis D* 28 praeliorum VW 24 opurtet F* 26 alium om. W 28 obtinent (opt. W) in nobis D\'\'W )

151
principatum utque inpugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere proeliorum, secundum quem prouentus quoque uictoriae triumphique succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem peruenire.

Huc usque abbas Sarapion de natura octo principalium uitiorum nobis disserens latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque adfinitates, cum ab ipsis cotidie uastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reserauit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis uelut in speculo uideremur. [*]( 1 atque O* 2 praelioram W 8 nictariae V 5 abba D serapion X principalum D 7 adque VP cottidie DX 9 quoddammodo W1 10 uideremur. Explidt conlatio (conic. D) abbatis serapionis (lerap. X) de coto (VIn D) uitiis (aieia D1) priaci. palibus (principalia Dl principalibus nitiis X) VDWOX EzpL coll. abb. sarapionis P, in quo Conl. septima sequitur. in V sequitur indiculus Conlationum VI-X; cf. Prolegomena. post indiculum V habet : Capitula de abbatis theodori conlatione. sequuntur capitula Conlationum VI-X. )

152