Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de hoc septenario fomite uitiorum Salomon quoque in Prouerbiis ita describit: si te rogauerit inimicus uoce magna, ne consenseris ei: septem enim nequitiae sunt in anima eius: id est si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto feruore inpertias ei quod continentiae modum et mensuram iustae districtionis excedat, ne resoluaris eius subiectione nec adridente inpugnationis securitate, qua uideris paulisper a carnalibus incentiuis factus quietior, ad pristinam remissionem uel praeteritas gulae concupiscentias reuertaris. per hoc enim dicit spiritus ille quem uiceras: reuertar in domum meam unde exiui, et procedentes ex eo confestim septem spiritus uitiorum erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum.

Quapropter ieiuniis et continentiae incubantibus nobis festinandum est, ut gulae passione superata protinus animam [*]( 1 Mt. 12, 43—46 12 Prov. 26, 25 (LXX) ) [*]( 1 meret W1 3 in] ad 0 4 inuenit eam W 5 ornata D\' adsompsit Y adsumet W adsQmit 0 9 lsrbt W isrt V DX frhi 0 vt solet 11 septinario VP solomon VWl 12 diserib. 0 15 blandire D1X1 16 quodamodo W aliquit 0 accepto W 17 disoretionis OX 20 praeteritis W guile 0 (pasaim) 21 ctLcnpiscentias D concupiacentiis W1 dicet WO 24 separata VO 25 pertnuhent F 26 continentiia D1 incobantes ex incubantis D )

150
nostram uacuam. esse a necessariis uirtutibus non sinamus, sed eis uniuersos recessus cordis nostri studiosius occupemus, ne reuersus concupiscentiae spiritus inanes nos ab ipsis uacantesque repperiat et non sibi iam soli aditum parare contentus introducat secum in animam nostram septenarium hunc fomitem uitiorum et faciat nouissima nostra peiora prioribus.