Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itaque festinandum nobis est, ut oum renuntiantes desierimus esse carnales, id est a saecularium coeperimus conuersatione seiungi et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritalem statum protinus adprehendere tota uirtute nitamur, ne forte blandientes nobis, quod uidemur secundum exteriorem hominem huic renuntiasse mundo uel carnalium fornicationum deseruisse contagia, tamquam qui summam perfectionis per hoc adprehenderimus, remissiores deinceps erga emundationem ceterarum passionum lentioresque reddamur et [*]( 11 1 Cor. 3, 2 13 1. c. 3 16 I Cor. 2, 14 18 1. c. 15 19 Gal. 6, 1 ) [*]( 2 quantus D1 8 ipsi 0 5 aperire D1 8 daniel OX 11 carnaliboa V: cunali ita D oarnali WOPXv dedit 0 12 nec DWOPX: ne V 13 et itertom in marg. M. 2 W 15 animale 0 alitef PX 16 percepit V 17 enim eat OX 19 deiudicatur D1P1 iadioatar OX spiritalis V 20 instrueto D1P1 in om. 0 29 secularium D 29 emendationem WP1 )

113
inter utraque detenti gradum spiritalis profectus adsequi nequeamus, existimantes ad perfectionem nobis abunde sufficere, quod exteriore homine uideamur de conuersatione mundi huius ae uoluptatibus segregati, uel quod inmunes simus a corruptela et conmixtione carnali, et ita inuenti in illo tepido statu, qui deterrimus iudicatur, euomendos nos ex ore domini secun-, dnmeius sententiam nouerimus ita dicentis: utinam calidus esses aut frigidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo.