Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nec inmerito eos dominus, quos iam in uisceribus receperat caritatis, noxie tepeactos cum quadam conuulsione pectoris sui euomendos esse pronuntiat, qui cum salutarem quodammodo ei potuissent praebere substantiam, auelli ab eius uisceribus maluerunt, tanto deteriores effecti illis qui numquam ori dominico inlati sunt cibis, quanto id quod nausea conpellente proicimus odibilius detestamur. quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum uertitur in calorem et salutifera suauitate percipitur. quod autem semel uitio perniciosi teporis abiectum est, non dicam labiis admouere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus.