Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

DAlmIEL: Secundum definitionem scripturae tres sunt animarum status, primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritalis. quos in apostolo ita legimus designari. nam de carnalibus dicitur: lac nobis potum dedi, non escam: necdum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis: adhuc enim estis carnales, et iterum: ubi enim est inter uos zelus et contentio, nonne carnales estis? de animali quoque taliter commemoratur: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei: stultitia est enim illi. de spiritali uero: spiritalis autem examinat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et iterum: uos qui spiritales estis instruite eos qui eiusmodi sunt in spiritu lenitatis.