Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quam sit igitur ineptum ac sacrilegum quicquam de bonis actibus nostrae industriae et non dei gratiae uel adiutorio deputare, manifeste probatur dominica protestante sententia sine sua inspiratione uel cooperatione spiritales fructus exhibere neminem posse. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Zacharias quoque: quia si quid bonum, ipsius est, et si quid optimum, ab ipso. et ideo constanter beatus apostolus quid, inquit, habes quod non accepisti? quodsi accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?