Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae si in Petro ne deficeret domini egebat auxilio, quis erit tam praesumptor et caecus, qui se erga huius custodiam cotidiano domini credat adiutorio non egere ? praesertim cum ipse dominus in euangelio hoc ipsum euidenter expresserit dicens: sicut palmes non potest fructum facere a semet ipso nisi in uite manserit, ita et uos nisi in me manseritis, et iterum: quia sine me nihil potestis facere.