Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Summam quoque tolerantiae qua temptationes inlatas sustinere possimus non tam in nostra uirtute quam in dei misericordia et moderatione consistere beatus apostolus ita pronuntiat: temptatio uos non adprehendit nisi [*]( 9 loh. 15, 4 12 1. c. 5 17 Iafc 1, 17 19 Zach. 9, 17 (LXX) 21 I Cor. 4, 7 27 I Cor. 10, 18 ) [*]( 2 aarilio 0 4 lebertate Wx libertatem 0 5 donare D* 7 hninamodi D\'łP 9 expreserit Dx 16 aspiratione (a ita ras. m. 2) D quooperatione 0 uel cooperatione om. W opitalatione uel incpiratione X cooperatione vel insp. r spiritalis Wl 19 saccharias D zaccarias 0 bonum DlW: boni D2OPX 20 obtimum WO 21 inquit Or inquid DP: om. W quid eaim habes Xc 24 quam temt. 0 27 adprehendit WIXi adprehendat DOP adprehendet W* )

90
humana. fidelis autem deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. deum quoque aptare siue confirmare animos nostros ad omne opus bonum et operari in nobis ea quae sibi sunt placita idem apostolus docet: deus autem pacis, quieduxit de tenebris pastorem magnum ouium in sanguine testamenti aeterni, Iesum Christum, aptet uos in omni bono, faciens in uobis quod placeat coram se. quod etiam Tbessalonicensibus ut eueniat ita precatur dicens: ipse autem dominus Iesus Christus et deus pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda uestra et confirmet in omni opere et sermone bono.