Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ABRAHAM: Verissimam domini ac saluatoris nostri esse sententiam experientiae ipsius facili probabimus documento, si perfectionis uiam legitime et secundum uoluntatem Christi fuerimus adgressi, et mortificantes omnia desideria nostra ac uoluntates noxias abscidentes non solum nihil residere nobis de huius mundi substantia siuerimus, per quam utique cum libitum fuerit uastandi nos ac dilacerandi potestatem inimicus inueniet, sed etiam nostri ipsius non esse nos dominos senserimus, illud apostolicum in ueritate conplentes: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus.